Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.263 » Pag 64 - 66

2.263
64
66

64
+ In nomine domini anno tricesimo hoctabo principatus domini nostri gisolfi gloriosi principis,
mense december quartadecima indictione. declaro ego petrus domini gratia presul sancte
sedis salernitane, quem petrus castaldus filius quondam landolfi a nobo fundamine construxit
ecclesia in onore sancti matthei et sancti thome apostolorum in curte sua intus hanc salernitanam
civitatem ad hortum mangnum subtus ecclesia sancti andree subiecta episcopio pestano, et
nunc benit ad me ipsum petrus et querent, ut firmam securitatem de ipsa ecclesia ei emittererisus,
65
qualiter ecclesia ipsa homni tempore secura et libera esse a pars nostri episcopii ad potestate
eius et de eius heredes, semper presbiteros ibidem hordinandum, quomodo voluerint, et
omnia nos inde ei adimplendum et firmandum, sicut imferius declaramus, et dare inde nobis
quinque libras argentei, ego autem cepi inde abere colloquium cum sikelmus diaconus et vicedominus
nostri episcopii, et cum iaquinto advocatorem nostrum et cum alios cleros honoratos nostri
episcopii. hinito consilio, comparuit homnibus nobis talia faceremus, et ut firmiter illut perficere
valeamus, hec omnia nuntiavimus suprascripti domni gisolfi gloriosi principi, ut per eius
licentiam hanc faceremus combenientia. ille autem angnoscente, quod vonum ad pars nostri episcopii
hebenirent, solutionem nobis dedit illut faceremus, etiam et pro firmitatis causa inter medium
nostrum essendum direxit gaido iudex suoque fideles. nos autem reminiscentibus et opserbantibus
ea, que in edicti capitulo de combenientia affictum est, pars partium combocavimus idoneis
hominibus, ut quo utrumque faceremus, omni tempore firmum stavilemque manerent. quo
hita factum, per bona combenientia recepi a te nominatus petrus castaldeus predicte quinque
libres argentei, sicut inter nos combenit; et ego iam supradictus petrus domini gratia pontifex
una mecum predicto vicedominus et advocatorem, per bona combenientia per hanc scriptionem
firmamus tivi iamdicti petri inclita ipsa ecclesia, ut omni tempore a pars nostri episcopii secura
et libera manere et semper sint ad potestate tua et de tuis heredibus homni tempore presbiteros
ibidem hordinandum, quomodo volueritis sine pars nostri episcopii, et quales presbiteros per te et
per tuis heredibus quomodocumque ibidem hordinatos fuerint, sic ibidem siant semper et omni
tempore securos et liberos permaneant asque omni molextatione et contrarietate nostra et de
nostris successoribus et a pars nostri episcopii, et nec nos nec nostris successoribus nec pars
nostri episcopii nullas angarias, aut servitium vel censum, aut quadlibet dationem illorum imponamus
aut exigere queramus; set, sicut iam supradictum est, homni tempore de omnia
securos et liberos permaneant a pars nostra et de nostris successoribus et pars nostri episcopii,
et que per te et per tuis heredibus de rebus et causa vestra in eadem vestra ecclesia
datum et hoffertum fuerit, et que per aliis hominibus de rebus et causam suam datum
et offertum fuerit, ibidem semper firmiter permaneant in ipsa ecclesia, et non abeamus potestatem
aliquando nec nos nec nostris successoribus per qualecumque modis vel ratione aliquit
exinde tollere aut contrare seu minuare, aut in qualecumque parte ipsa ecclesia vel res
ipsius ecclesie im beneficium dare, aut ad nostra potestate illut habere; set semper ecclesia ipsa
una cum ipsa rebus et cum omnia suprascripta ad vestra et de vestris heredibus sint potestate
hordinandum et faciendum, quomodo et qualiter volueritis. de qua per bona combenientia hobligo
me iamdictus petrus pontifex et meis successoribus et pars nostri episcopii, ut si aliquit, de
quomodo superius legitur, quesierimus contrare vel remobere, et quodcumque causationes inde
66
vobis vestrisque heredibus preposuerimus, componere hobligo me meique successoribus et pars
nostri episcopii vobis vestrisque heredibus quingentos auri solidos constantinos. et taliter scribere
rogavimus te totonem notarium, hactum salerno.
+ ego qui supra sichelmus diaconus et bicedominus
+ ego pando archidiaconus
+ ego qui supra gaido iudex
+ ego amatus presbiter
+ ego manso presbiter
+ ego dauferius diaconus et abbas cappelle palatii
+ ego ursus presbiter et abbas
+ ego qui supra iaquinto
+ ego romoaldus me subscripsi
+ ego arechisi
+ ego friderisi.
Torna all'inizio