|
221
+ In nomine Domini. Quadragesimo secundo anno principatus domni
Paldolfi gloriosus princeps et quintodecimo anno principatus domni Landolfi
filii eius, mense ianuario, sexta indictione. Memoratorium factum a me Falco,
filio Risi qui fuit diaconus et notarius, eo quod intus cibitate Habellini ante
Bisantius iudice et ante aliis nobiliorum subscriptorum testium, coniuncsit
me in bona combenientia cum Truppoaldus, gratia Dei pontifex Sancte Marie
sedis Abellaniensis, et ideo ipse domno Truppoaldus pontifex, bona sua bolumtate
per combenientie hordinem iusta legem, dedi et tradidit michi, unaque
222
secum abentes Fusco archisubdiaconum et notarium advocatorem eiusdem
sui episcopii, una pecia de rebus pertinentem eiusdem sui episcopii de
loco, ubi dicitur Silba de Abbate, ad tenendum et dominandum et lavorandum
ego et meis eredibus hamodo et semper natinasscentes, et ipsam rebus esset
bidetur per ec finis: de una parte fine bia puplica, qui pergit ad Bulciano; de
alia parte fine rebus Iohanni comiti, filii vone memorie Iohanni qui fuit comiti;
de alia parte fine bia puplica, qui pergit ad Merculiano; de alia parte fine
rebus ipsius Iohanni comiti. Infra homnes iamdictas finis, sicut superius legitur,
inclitam medietatem de ipsa peciam de rebus michi dedi et tradidit,
in tali bero hordinem ut amodo et semper natinasscentibus debeamus illut lavorare
vonu actum tempore suo et cultare et studiare et seminare et recolligere
et ad aream illut congregare et batteret et qualiscumque frugium, Dominus
ividem dederit, tam de subtus quam et de super iusto ordinem illut salbu
faciamus et recolligamus et demus exinde ei et ad eius successores, seu ad pars
sui episcopii, inclita quartam partem, relique tribus portionibus nobis abeamus,
et faciamus illis scire actu tempore at recipiendum ipsa portione sua de
ipso frugio, et amodo et semper natinasscentibus illut nobis non tollere neque
contrare, set iusta legem illut nobis da omnes omines defensare in ipso ordine,
quod supra legitur. De taliter nobis adinplendum omnia, sicut superius legitur,
ipse domno Truppoaldus pontifex bona sua volumtate per combenientia
guadiam michi dedi et mediatorem michi posuit Dilectus filium cuidam Falconi
eo tinore; quod si ea homnia, sicut superius legitur, ipse domno Truppoaldus
pontifex et suis successoribus et pars sui episcopii michi Falki et ad meis eredibus
non adinpleberit, vel si aliquit exinde retornare aut remobere quesierit
per quambis modis, ideo hante omnia biginti solidi aurei constantinati
boni ipse domno Truppoaldus pontifex et suis successoribus et pars sui episcopii
michi Falki et at meis eredibus pena componere hobligabi per supradicta
guadia et iamdicto mediatore. Et hoc brebe scripsit ego Fusco archisubdiaconus
et notarius et interfuit.
+ Ego qui supra Bisantius.
+ Ego Imetancus.
| |