54 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magne imperatore anno quinquagesimo secundo: sed 
et constantino magno imperatore frater eius anno quadragesimo nono: die 
vicesima sexta mensis ianuarii indictione decima neapoli: Visus itaque fuid 
ego petrum qui nominatur da saccum filium quondam stephani abitator in 
memorato loco saccum quod est foris flubeum: vendere tibi denique drosu 
thia mea filia quondam petri ecce a preteritum unum annum recepi a te auri 
tari viginti tres: Idest integra una tertia mea ex integrum unum cuniolum 
qui nominatur billa noba. de illu grummusu. positum vero in loco qui vocatur 
super sanctum andream at sextum: qui aduc in comunem et indivisum 
reiacet ipsa tertia mea . . . . . . cum reliqua tertia tua memorate 
drosu thie mee exinde. et cum alia una tertia exinde iterum de heredes 
quondam gregorii thii mei. dudum germani tui . . . . . . . . . tertia mea. una 
cum ipsa tertia tua. et cum ipsa tertia de memorati heredes iam dicti gregorii 
thii mei. dudum germani tui. iterum aduc in comunem et indivisum 
reiacet cum reliquas tres partes heredes quondam domini petri curialis: et 
heredes quondam domini pictuli: et heredes quondam drosum filia petri 
monachi relicta quondam anastasii: una cum arboribus et introitum suum 
omnibusque sibi generaliter pertinentibus: unde ego memorato petro recepi 
a te exinde idest memorati auri tari bigintitres: etiam et tibi media sortem 
dedit quidam domino sergio seniori meo filio quondam domini gregorii 
. . . . . . . : de domino andree et gregorio filio quondam domini sparani. 
quatenus tibi illud vendere in memorati tari biginti tres: modo vero venisti 
tu memorata drosu thia mea unde cum memoratis mediatores et questis 
me quatenus tibi exinde facere ipsa chartula sicuti tibi dedi ipsi mediatores. 
et distrinxistis me cum memoratis mediatores quas ego tibi dedi 
ipso preterito unum annum et medium quando michi ipsis mediatores dedisti 
memorati tari biginti tres IDcirco hA presenti die promptissima volumtate 
per anc chartulam confirmo atque: in presenti contradit tibi memorata 
drosu thia mea una cum bolumtate presenti matrona coniugi mee. 
Idest prenominata integra tertia mea ex ipsum integrum cuniolum qui 
55 
vocatur billanoba de illu grummusu posita in memorato loco qui vocatur 
super sanctum andrea at sextum qui adhuc in comunem et indivisum reiacet 
ipsa tertia mea exinde cum memorata tertia tua memorata drosu thie 
mee una cum memorata tertia exinde memorati heredes iamdicti gregorii 
thii mei dudum germani tui et memorata tertia mea una cum memorata 
tertia tua exinde seu et cum memorata tertia de memorati heredes iamdicti 
gregorii thii mei dudum germani tui. iterum aduc in comunem et indivisas 
reiacet cum reliquas tres partes heredum quondam memorati domini petri curialis. 
et memorati heredes quondam domini memorati pictuli et memorate 
drosu filia quondam memorati petri monachi relicta quondam memorati 
andree: una cum arboribus et predictum introitum suum et omnibus sibi 
pertinentibus coherente sivi insimul de uno latere risina. de alio latere est 
ribus et risinam: de uno capite terra heredes quondam iohanni quondam 
de . . . . . . . . . qui fuid filio cosmati: at bero alio capite via pubblici: De 
qua nichil michi exinde aliquod remansit aut reserbabi nec in aliena cuiusque 
persona quod absit comisi aud iam commictimus potestate: set a 
presenti die et deinceps a me tibi sint venumdatum seu confirmatum et 
traditum in tua tuisque heredibus sint potestate queque exinde facere volueritis 
semper liberam exinde in omnibus arbitrio abeatis potestate: et neque 
a me memorato petro cum consensum et volumtate memorate matrone coniugi 
mee neque a nostris heredibus nec a nobis personis summissis nullo 
tempore numquam tu memorata drosu thia mea haud heredes tuis quod 
absit abeatis exinde aliquando tempore quacumque requesitionem aud molestiam 
per nullum modum nec per summissis a nunc et imperpetuis temporibus. 
Insuper homni tempore ego et heredes meis exinde ab omnes 
omines homnique persona ab omnique partibus in omnibus tibi tuisque 
heredibus antestare et defensare debeamus absque omni tua heredumque 
tuorum damnietatem nulla exinde mictentes hoccansionem: eo quod superius 
dixi recepi a te exinde per manu de memoratis mediatores ab ipsum 
preteritum unum annum et medium memorati tari biginti tres quem ego 
tunc dedi et retdidit at creditoribus meis in omnem decisionem seu deliverationem: 
Quia ita inter nobis stetit atque complacuid: Si autem ego 
aut heredes meis quobis tempore contra anc chartulam venditionis ud super 
legitur venire presumserimus et minime adimpleverimus ec omnia memorata 
56 
et in aliquid offensis fuerimus per quovis modum aut summissis personis 
tunc componimus tibi tuisque heredibus auri solidos quindecim bythianteos: 
et hec chartula venditionis ud super legitur sid firma scripta 
per manus ioseph curialis scribere rogatus per memorata decima indictionem. 
+ hoc signum + manum memorati petri qui nominatur da saccum cum 
consensum et voluntate memorate matrone coniugi sue quod ego qui memoratos 
pro eis subscripsi et memorati tari confessus percepisse + 
+ ego sergius filius domini gregorii monachi testi subscripsi et suprascripti 
tari confessus percepisse + 
+ ego petrus filius domini iohannis testi subscripsi et suprascripti tari 
confessus percepisse + 
+ [… ……… ……. .. …….. ….. …. .. 
…. …. … ……….] +  
+ Ego ioseph Curialis qui superscriptos post subscriptionem testium 
complevi et absolvi per memorata undecima indictione +
  |