Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.75 » Pag 185 - 186

10.75
185
186

185
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo octabo, mense decembri
quintadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Iohannes qui
vocatur de Superdomna filius quondam Siconis clarificavit sibi
pertinere a parte ipsius Superdomne genitricis sue res foris hac
civitate in loco Veteri, que est cum vineis et vacuo, et inspirante
rerum omnium factore et gubernatore Deo cupiebat monasticum habitum
in se suscipere et manere in monasterio Sanctæ et individuæ
Trinitatis, quod conditum est in loco Metiliano, in quo domnus
Leo venerabilis abbas preest, et easdem res in eodem monasterio
offerre. et sicut ipsi Iohanni congruum fuit, sua bona voluntate
186
per convenientiam, per hanc cartulam pro amore ipsius domini
nostri Iesu Christi et salute anime sue optulit in ipso monasterio
integras omnes ipsas res de predicto loco Veteri, quas sibi a
parte ipsius genitricis sue dixit pertinere qualiter ipsi Superdomne
pertinuit per suas rationes, cum omnibus que intra
eas sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et
cum una cartula divisionis ex ipsis rebus continente et cum aliis
muniminibus ex eis continentibus. ea ratione ut semper sit in potestate
partium suprascripti monasterii et liceat pars ipsius monasterii
de eo facere quod voluerint; ipsa vero cartula divisionis
scripta est per Smaracdum notarium quartodecimo anno
principatus domni Guaimarii, mense februario quintadecima
indictione, et in ea subscripti Iohannes notarius et Ursus. et
per convenientiam ipse Iohannes obligavit se et suos heredes semper
defendere in ipso monasterio integrum illud quod ibi ut
dictum est optulit ab omnibus hominibus, et tribuit licentiam ut,
quando pars ipsius monasterii voluerit, potestatem habeat illud
per se defendere qualiter voluerit cum omnibus muniminibus et
rationibus quas de eo ostenderit. tantum quando pars ipsius monasterii
ipsum Iohannem et eius heredes defensores de eo habere
quesierit, det eis suprascriptum cartulam divisionis iusta ratione
salvam habendam diebus sexaginta, et per omnes vices ipse
Iohannes et eius heredes integrum illud quod in ipso monasterio
ut dictum est optulit partibus ipsius monasterii sicut suprascriptum
est defendant; et post completos ipsos dies per omnes vices
cartulam ipsam salvam qualem eis data fuerit partibus ipsius
monasterii reddant. et si sicut superius scriptum est ipse Iohannes
et suos heredes non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam convenientiam
ipse Iohannes obligavit se et suos heredes componere
ipsi domno abbati et partibus ipsius monasterii triginta auri
solidos constantinatos et sicut suprascriptum est adimplere. verumtamen,
quoniam ipse Iohannes pro parte suprascripti monasterii
et pro omnibus ut suprascriptum est adimplendum, guadiam
dedit Leoni filio quondam Maionis et fideiussorem ei pro ipsius
monasterii parte posuit Truppoaldum filium quondam Petri.
SI D
Torna all'inizio