Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.935 » Pag 95 - 96

6.935
95
96

95
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosi principis, et primo anno principatus eius capue, mense februarius, septima indictione.
memoratorium factum a me petrus clericus filius quondam iohanni ante presentia
domni adelferi abati et diacono et archipresbiter, qui est unum de dominium ecclesiis sancti
massimi, tradidit petri clerico, filio quondam petri clerici de nuceria, rebus predicte ecclesie
que est cum abellanietum, quod ego in beneficium teneo in locum nuceria, ubi dicitur agella,
et est rebus ipsa per fines et mensuria: a pars orientis fine predicte ecclesie, inde est per
longitudo passi quadraginta unum et mediu: a septemtrione fine ipsius ecclesie, inde est
per latitudo passi sidecim: a parte occidentis fine iamdicte ecclesie, sunt passi triginta
quadtuor: a parte meridie fine limite, inde sunt passi decem et nobem ad iusto passum.
tali ordine illut eos tradidit, natos nascentes, illut tenere et dominare, et fobee et omnis
illorum utilitatis ibidem facere, et amodo et semper per ipsa rebus laborare et cultare et
pastenare abellane, ubi meruerit, et illut ei cludere et semper clusum abere, ut semper proficiant
et non dispereant, et semper bonum paread laboratu, et per omnis annum ipsum
abellanietum colligere et ipse abellane seckare, et semper faciant scire nos et pars predicte
ecclesie, ut ibi dirigamus missum nostrum, et ipse abellane illis dibidere per medietatem:
96
nos tollamus inde medietatem, et illis medietatem; et quicquit ibi seminaberi, deant inde
nobis terraticum secundum consuetudo de ipso locum, missum nostrum, dum ibi steterit,
illis eum notrire pro tollendum ipse abellane et ipso terraticum. de qua per bona combenientia
guadia michi dedi ante presentia ipsius domni abbati, et mediatore mihi posui urso
ballense filio quondam mele; et per ipsa guadia obligavit se ipse petrus clericus de nuceria
et suos eredes, ut si de omnia suprascripta mihi. vel in pars ipsius ecclesie non
adinpleberi et aliquit inde contradisserit, per ipsa guadia componere nobis biginti auri
solidi constantini et omnia suprascripta nobis adimplere, et ego et pars predicte ecclesie
ipsa rebus illorum defensemus da omnis omines cum bice de bia sua, et unc brebem scripsi
ego romoaldus notarius.
+Ego romoaldus me subscripsi
+Ego alderissi notarius me subscribsi.
Torna all'inizio