+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu christi die septima
mensis septembrii indictione nona neapoli. Certum est me maria honesta
femina filia quondam domini gregorii monachi: cum voluntate domini leoni
biri mei: A presenti die promptissima voluntate: dedi et tradidi tivi
domino Iohanni venerabili presbitero filio quidam petri surrentini: Idest
integra portione mea quod est quartam de integra ecclesia bocabulo sancti
217
Ioanni in curte regione porta nobense: una cum portione mea quod est
iterum quarta de omnibus rebus et abitationibus seu cellis ipsius ecclesie
pertinentibus de intus et foris movilium et inmovilium et omnibus eis pertinentibus
vel pertinentes fueris: ut dierum vite tue in tua sit potestate
tenendi et dominandi fruendi et commedendi: et die noctuque in memorata
ecclesia omnem officium sacerdotalem facere deveatis ut tibi apud
deum mercis adcrescad et coram ominibus laus: et numquam presummo
ego vel heredes mei nec habeamus licentiam te dierum vite tue exinde
eicere aut de eius pertinentia haliquod a sua potestatem subtraere nec quod
absit alium sacerdotem vel clericum aut monachum aut alia persona: ibidem
super te ponere per nullum modum cunctis diebus vite tue: post autem
tuum transitum memorata integra portione mea quod est quarta de memorata
ecclesia una cum portione nostra de omnibus rebus et abitationibus
suis seu cellis de intus et foris movilium et inmovilium in mea
meisque heredibus rebertant et sint potestatem quicquid exinde facere dirigere voluerimus:
Insuper et per omni annuo mihi meisque heredibus dirigere deveatis
oblatas paria sex: in natibitate domini nostri Ihesu christi. paria dua:
et in festivitate memorate ecclesie paria dua: et per resurretione domini
paria dua: nulla mihi meisque heredibus exinde mittentes occansione
Verumtamen stetit inter nobis: ut ad obitum quidem boni presbiteri qui in
memorata ecclesia custus esse videris: memorata integra portione mea de memorata
ecclesia cum memorata portione mea de rebus et de abitationibus: et
cum omnibus sivi pertinentibus ut super legitur in tua rebertantur potestatem
diebus vite tue ut super legitur: Insuper stetit inter nobis ut si heredes
meis vel ominibus meis mortuus fueris: et ego in sepulturas de memorata
ecclesia sepellire volens: licentia abead: absque omni tua contrarietatem:
Quia ita inter nobis stetit: si autem ego vel heredes mei quobis tempore
contra hanc chartulam promissionis ut super legitur venire presumserimus
et in aliquod offenderimus ec omnia memorata per quolivet modum aut
summissas personas tunc componimus tibi vite tue auri solidos triginta sex
bythianteos et hec chartula promissionis ut super legitur. sit firma scripta
per manus sergii curialis per memorata nona indictione
hoc signum + manus memorata matia honesta femina cum voluntate memorati
218
domini leoni viri mei quod ego qui memoratos ab eis rogatus pro eis
subscripsi.
+ [...].
+ [...]+
+ [...] +
+ ego sergius curialis complevi et absolvi die et indictione memorata
nona +
|