Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 591 » Pag 36 - 38

Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 591
36
38

417.
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis (Karitati) abbati et fratribus
sancte Flore aretine diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc sedes apostolica
fratres et coepiscopos nostros et alios ecclesiarum prelatos in partem sollicitudinis
p. 37.
evocavit, ut que ad ipsam de diversis partibus questionum litigia referuntur,
ipsorum iudicio, cum oportuerit, termineretur; et cum, tanquam homines, ad omnia
sufficere non possimus, per alios exequamur interdum quod pluribus et maioribus
occupati per nos ipsos non possumus adimplere. Verum, cum apud nos plenitudo resideat
potestatis, si quid forsan propter difficultatem negotii vel impedimentum quodcumque
ab aliis terminari non potest, ad ecclesiam consuevit romanam referri, et per
eam rationabiliter diffiniri. Inde siquidem extitit quod, cum propositum fuisset in audientia
nostra dilectum filium nostrum nobilem virum Rolandinum Pagani et Guidonem
fratrem suum, mutuo inter se sacramento firmasse ne portiones suas super castro
Rovetini et aliis bonis paternis atque maternis in extraneas conferrent qualibet alienatione
personas quamdiu alter eorum portionem alterius vellet competenti pretio
comparare, ac vos ab eodem fratre dicti Rolandini, contra fidem prestitam veniente,
portionem eiusdem castri centum nonaginta librarum pisane monete pretio comparasse,
nolentes vel ipsi Rolandino preiudicium aliquod generari vel eandem ecclesiam indebite
aggravare, causam ipsam venerabili fratri nostro (Amedeo) aretino episcopo duximus
committendam. Qui, cum partibus convocatis et rationibus earum plenius auditis
et cognitis, depositiones etiam testium redegisset in scripto, et de cause meritis
plenius cognovisset, causam ipsam ad sedem duxit apostolicam remittendam. Nos igitur,
dicto Rolandino et R. procuratori vestro in nostra presentia constitutis, venerabilem
fratrem nostrum Ioh(annem) viterbiensem et tuscanensem episcopum sancti Clementis et
dilectos filios M(eliorem) titulo sanctorum Iohannis et Pauli et Sifredum sancte Praxedis et
Fid(antium) sancti Marcelli presbiteros cardinales deputavimus auditores; qui totius cause
meritis, assidentibus, ipsis [et] dilectis filiis magistro Willelmo mediolanensi subdiacono
nostro, et magistro Blandimerio, Persico beneventano et Romualdo salernitano iudicibus,
diligenter auditis et cognitis, quod [in]venerant nobis et fratribus nostris per ordinem
retulerunt. Nos itaque, celebrato cum fratribus nostris super eadem causa diligenti tractatu,
post multam deliberationem, contractum venditionis, que inter vos et fratrem
supradicti Rolandini intervenerat contra iusiurandum quod idem frater Rol(andinus)
ei prestiterat, duximus irritandum, et decrevimus non tenere; et eandem portionem supramemorati
castelli, postquam ecclesie sancte Flore pecuniam restituerit quam in ipsius
exhibuit emptione, dicto Rol(andino) censimus resignandam, salvo iure proprietatis quod
eadem ecclesia in memorato castello noscitur obtinere. Statuimus autem et sepedicto
Rol(andino) dedimus in mandatis, ut usque ad dominicam qua cantatur Letare Ierusalem,
vel si impedimento fuerit canonico prepeditus usque ad octavas Pasce vel quandocumque
prius, dictis abbati et monachis pecuniam restituat memoratam; qua exhibita,
possessionem portionis eiusdem castri recipiat corporalem. Ut autem dicta sententia
p. 38
maiorem in posterum obtineat firmitatem, ipsam, sicut a nobis prolata est, sepedicto
Rol(andino) auctoritate apostolica confirmamus, et scripti nostri patrocinio curavimus
communire. Quocirca per apostolica vobis scripta districte precipiendo mandamus,
quatinus dictam sententiam, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo,
curetis inviolabiliter observare. Alioquin noveritis nos dicto episcopo dedisse firmiter
in mandatis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellat,
et supradictum Rol(andinum), postquam pecunia memorata fuerit persoluta, in possessionem
portionis ipsius castri corporalem inducat. Datum Rome apud sanctum Petrum
IIII kl. martii, pontificatus nostri anno quinto.
Torna all'inizio