Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 545 - 549

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
545
549

Presbiter Gu(ido) de Camognano iuratus dixit: Cum essem annorum XII et forsitan
maioris temporis, apud Camognanum, unde eram et adhuc sum, recitante mihi presbitero
Segnorello magistro meo, et postea, me audiente, recitante illi Ildibrando archidiacono
aretino, qui tunc noviter Romam redierat, ubi ipse archidiaconus fuerat in
obsequio Gui(donis) aretini episcopi, didici et intellexi, quod ea tempestate ille episcopus
Gui(do) et quidam episcopus senensis coram domino papa contra invicem litigarunt
de ecclesiis Assianinge, alternatim causantes illas ecclesias suas esse. Tandem
in ea causa victor extitit aretinus episcopus, et obtinuit ecclesias illas iudicio domini pape,
et a nuntio ipsius pape fuit de illis investitus. Non intellexi tunc, neque postea, quod
senensis episcopus prefatas ecclesias umquam habuerit, aut quod aretinus episcopus
umquam illas non habuerit; sed inlellexi et intelligo, quod tunc investitus fuerit ad
confirmationem sue possessionis in illis ecclesiis unde litigatus fuerat. Postea sepe vidi
hic apud s. Donatum clericos earumdem ecclesiarum ad sinodum, ad ordinationes et
pro crismate in Cena Domini. Sepe quoque audiebam quod veniebant huc cum letaniis,
et veniebant ad omnia mandata aretine ecclesie quemadmodum clerici aliarum ecclesiarum
de episcopatu. Ab illa prefata recitatione anni mihi videntur elapsi XL plures.
Nunquam in hiis annis usque ad tempus huius episcopi domini Heliotti ecclesiam aretinam
de ecclesiis illis fuisse memini molestatam. Sum autem ego bene septuagenarius.
36). Rolandinus Panzi de Capannule iuratus dixit: Tempore Gualteri aretini episcopi per
regionem Capannule unde sum, et per viam illius regionis, aliquando vidi transeuntes
clericos et dici a vicinis meis: Isti sunt clerici de comitatu senensi qui vadunt ad matrem
suam ecclesiam s. Donati aretini. Post illum Gual(terum) fuit aretinus episcopus
Guido, qui, litigatus ab episcopo senensi, ivit Romam ad dominum papam; in cuius episcopi
servitio cum illo ivit Albertus de Capannule et ego ivi cum ipso Alberto, quia
suus scutarius eram, forte annorum XII. Litigarunt ambo illi episcopi, aretinus scilicet
et senensis, de ecclesiis, unde modo lis est, que sunt in Assianinga et Berardinga. Sic
enim audiebam tunc ab ipso episcopio Gui(done) et a sociis eius. Pendente lite, subito
rumor in urbe factus est dicentium: papa obiit, papa obiit. Tunc multis extraneis ablate
sunt res eorum. Ego autem sarcinas domini mei collegi tunc, et cum illis aufugi ad
s. Paulum. Post pusillum vero tali rumori rumor alius innatus est dicentium: papa
[vivit, papa vivit. At]tamen post VI, ut estimo, dies, dominus ille papa rebus excessit
humanis, et fuit ilico substitutus alius cuius exto nominis immemor; qui paululum post
predictas ecclesias adiudicavit ipsi Gui(doni) aretino episcopo. Sic episcopus victor remeavit
Aretium, quo tunc, ut dicebatur a populo, nuncius apostolici venit, ut investiret ipsum
episcopum Gui(donem) de presignatis ecclesiis, et investivit eum de plebe s. Quirici in
Osenna per funes campanarum et per regias ecclesie. Similiter de plebe de Rapulana
et de Assiano et de omnibus aliis unde fuerat lis et nunc est.
Ad omnes illas investitiones fui tunc cum predicto domino Alberto, et dici populariter
audiebam eas investitiones tunc fieri; siquidem enim custos e(ram) equorum domini
Alberti prope ecclesias illas, et ideo investitionibus interesse non poteram ad videndum
eas. Ab illis investitionibus esse mihi videntur anni L et plus, in quibus annis non
p. 546
recordor fuisse litigium de ipsis ecclesiis adversus aretinam ecclesiam usque ad tempus
huius domini pape Alexandri, cui, sicut est fama, clamor extitit a senensi episcopo in
Campania, ultra Anagniam, et adhuc clamor eiusmodi non expirat. Item post illas
investitionem per antefatam regionem Capannule plerumque vidi clericos ab ecclesiis,
ut dicebatur, Assianinge venientes huc ad domum s. Donati ad sinodum, ad ordinationes,
pro crismate et cum letaniis. Memini destructionis Aretii per regem Henricum
contingentis.
37). Azo Moki de Capannule iuratus dixit: Habere me C annos nequamquam dubito, et
bene recordor quod, tempore quo primum mihi cadebant dentes, ab imperatore Henrico
capta fuit civitas aretina et succensa. Audivi a patre meo quod Sigifredus aretinus episcopus
me crismavit. Cui successit Gualterus episcopus. Horum episcoporum tempore
adversus eos nescio fuisse litigium de ecclesiis Assianinge vel Berardinge, super quibus
modo litigatur Hel(iottus) aretinus episcopus. Postea vero Gui(do) aretinus episcopus,
sicut, me audiente, dicebatur vulgariter, a senensi episcopo litigatus in presentia domini
pape Rome cum illo senensi episcopo de prescriptis ecclesiis disputavit, et disputatione
vicit eum, et per sententiam apostolice curie cum victoria redivit Aretium, et una cum eo
venit nuntius domini pape. Quem nuntium cum ipso episcopo ego vidi ad plebem de
Rapulano, de qua tunc investivit eum per funes campanarum, ut audivi tunc, et per
regias plebis, quando videlicet erant granite fabe per campos et iam ceperant granire
moki. Eram autem ibi cum Enrigetto Panzi de Capannule cui scutarius eram. Inde
ivimus ad Montem s. Marie cum episcopo et nuntio domini pape; fuimus et ad s. Quiricum
et ad alias ecclesias omnes tenchonivas; et de illis omnibus ille nuntius domini
pape investivit ipsum episcopum, sicut ab omnibus qui aderant, me audiente, dicebatur.
Ego enim, etsi coniugatus iam et filios habens, non tamen illiusmodi rebus videndis
interesse curabam. Non audivi tunc, nec postea, quod illas ecclesias ecclesia senensis
umquam tenuerit, sed aretina ecclesia semper illas habuerit.
Guido tamen episcopus eapropter de illis voluit investiri, ne ulterius inde litigaretur.
Ab investitione predicta prope LX annos effluxisse crediderim; non fuit in annis
illis de predictis ecclesiis molestia ecclesię aretine, nisi a VII annis. Sepe audivi a vicinis
meis et ab aliis, quod clerici illarum ecclesiarum veniebant huc ad ordinationes,
ad sinodum et ad paratas et ad festum s. Donati; pro quo festo cum vice quadam venirent
et essent hospitati circa fluvium Trove, dederunt ibi mihi de pane suo.
38). Arezolus de Moscione iuratus dixit: Septuagenarius bene modo sum, et teneo memoriter
quod Rodulfus abbas s. Flore, me vidente, cepit ire Romam, sicut omnes vicini
mei dicebant, iturus illuc cum episcopo Gui(done); et Arezolus affinis meus, coqus
ipsius abbatis, me vidente, ad eundum secum movit de s. Flora, ubi habitabam ego
et habito; et tandem vidi abbatem et coquum redeuntes, ut dicebatur, Roma, ubi fuerunt
ambo in servitio Gui(donis) episcopi aretini. Et ab eis ambobus reversis audivi quod
idem episcopus cum litigaretur coram domino papa ab episcopo senensi de ecclesiis
Assianinge et Berardinge, iudicante domino papa, tunc fuit illas ecclesias adeptus, et
habuit nuntium a domino papa, qui eum de illis ecclesiis investivit; et primum de plebe
s. Quirici et de aliis omnibus postea.
Exinde plerumque vidi earum ecclesiarum clericos venire ad domum s. Donati ad
sinodum et ad crisma et ad ordinationes. Occasione talium rerum multotiens hospitatus
p. 547
fuit mecum in Castro s. Flore plebanus de Antiserra, plebanus de Pacina in domo Guiducietti
scriptoris, plebanus de Quinciano in domo Azibenzi. Cotidie siqudem revertebantur
ad hospitium illuc de sinodo episcopii huius. A predictis investitionibus non
reminiscor senensem ecclesiam de prescriptis ecclesiis fecisse litem usque ad tempus
huius nostri episcopi Heli(otti), et sunt anni bene L post illam investitionem, et quando
illa facta fuit bene eram vicennis. Non recordor me audisse quod ecclesia senensis prefatas
ecclesias umquam tenuerit.
39). Guiducius Iohannis Marie de s. Flora iuratus dixit: Habitator eram s. Flore, veluti
sum, et quasi duodennis eram. Tunc audivi a vicinis meis quod Rodulfus abbas s. Flore
ivit cum aretino episcopo Gui(done) Romam, et presbiter Gerardus cum eo; et quod
eo tempore ipse episcopus Gui(do) coram papa vicit plaitum, quod habebat cum episcopo
senensi, de ecclesiis Assianinge, et per iudicium curie habuit illas, et investitus
fuit de illis a nuntio domini pape. Deinde cum redissent Roma, audivi prefatum presbiterum
G(erardum) capellanum s. Flore dicentem vicinis: Ecce fecimus kalendas madias
Rome, et neminem vidi ieiunare ibi vigiliam apostolorum Philippi et Iacobi: amodo
non precipiam, ut solebam, quod illam vigiliam ieiunetis. Ex tunc audiebam a vicinis
dici quod episcopus ille Gui(do) pacifice tenebat ecclesias illas et aretina ecclesia post
eum, veluti semper audivi, usque ad tempus modo viventis aretini episcopi Hel(iotti).
Sepe vidi clericos ab illis ecclesiis venientes ad s. Donatum pro crismate, pro ordinibus
et ad sinodum; ita quod tempore sinodi hic erant ad sinodum, deinde sero in s. Flora
in hospitiis suis. Vidi et letanias inde huc venientes ad festum s. Donati. A quando predictum
iudicium fuisse, me audiente, dicebatur vulgariter, sunt anni bene LVIII. Ego
autem bene sum sexagenarius; natus enim fui anno destructionis Aretii. Audivi a patre
meo, qui iam erat CXX annorum, quod nunquam audierat litigari ecclesia aretina de
prefatis ecclesiis.
40). Servusdei filus Iohannis Marie iuratus dixit: Anno XVº etatis mee, me audiente, rumor
popularis erat in s. Flora, ubi habitabam et habito, quod Rodulfus abbas s. Flore
et presbiter Gerardus capellanus eius tunc iverunt Romam cum Gui(done) aretino episcopo;
quod et is episcopus per iudicium apostolici obtinuit ecclesias de Assianinga et
alias, unde lis est, contra senensem episcopum. Et exinde tenuit illas pacifice, sicut
puto, et aretina ecclesia post eum usque ad tempus huius episcopi Hel(iotti). Vidi letanias
ab illis ecclesiis venientes ad s. Donatum et clericos pro crismate, pro ordinibus
et ad sinodum. A prefato iudicio nunc usque cogito annos esse ultra XL, et me habere
annos ultra L, et destrui vidi domum s. Donati cum essem quasi decennis.
(41). Maiolus de Petrognano iuratus dixit: Mense madii proxime preteriti etatis mee C annos
explevi. Cum iam essem annorum L tempore Gui(donis) aretini episcopi, Ingus
vicedominus aretinus circa festum s. Martini ivit cum episcopo Romam ducens me
secum. Tunc prefatus episcopus Gui(do), me vidente, Laterani coram domino papa contra
senensem episcopum mense martii vicit plaitum, quod habebat de plebibus Assianinge;
et reversus Roma per nuntium domini pape, quem ego vidi, investitus fuit de
plebibus illis, ut postea audivi ab ipso vicedomino dicente se interfuisse illis investituris.
Postea multos de plebanis illis hic vidi in festis s. Donati et venientes huc ad sinodum
et ordinationes. Ab illis investitionibus sunt postea anni LII. In eo tempore non fuit
inde litigium, me sciente, usque ad tempus huius domini aretini episcopi Hel(iotti).
p. 548
Nunquam audivi quod ecclesia senensis ecclesias illas habuerit; nec tempore Sigefredi,
aut Gualteri episcoporum aretinorum prefatum Gui(donem) precedentium, quos ego
vidi, de prefatis ecclesiis adversus aretinam ecclesiam ullam audivi tunc esse vel fuisse
querelam.
42). Gerardus de Pratomaio iuratus dixit: Annus erat mee etatis VIII vus quando capta
fuit Aretium et incensa. Tuc vero vidi episcopum aretinum Gual(terum), genere beneventanum. Non audivi tunc quod suo tempore vel tempore Sigefredi precedentis ipsum
Gual(terum) fuerit eis ulla molestia de ecclesiis illis unde modo litigant senensis et aretina
ecclesie. Vidi post eos episcopum Gui(donem). Ipsum de predictis ecclesiis litigavit
senensis episcopus, et Rome a domino papa Calixto postulavit inde iustitiam. Dominus
papa mandavit aretino episcopo Gui(doni), ut propter hoc iret ad eum. Quo non eunte,
dominus papa senensem episcopum de predictis investivit ecclesiis, quarum alle sunt
in Assianinga, alie alibi, salva ratione s. Donati. Non multo post Calixto successit
alius papa, qui, de predictis ecclesiis renovato iudicio, prenominato episcopo aretino
Gui(doni) memoratas ecclesias adiudicavit, sicut, me audiente, fama vulgaris erat.
Assequenter autem, ut audivi, eo tempore nuntius domini pape investivit eundem eiscopum
de eisdem ecclesiis Assianinge, Berardinge et Bernardinge. Exinde ecclesia
aretina illas ecclesias sine lite possedit usque ad hunc tempus. Vidi letanias ab illis
ecclesiis huc venientes tempore pacis, clericos ad ordines, ad crisma, ad sinodum, et
peccatores ad peniteitias accipiendas, et carcerarios in die Cene. A predicta investitione
sunt anni L et hiis amplius.
43). Lotarius de s. Flora iuratus dixit: Mihi videtur quod cum essem decennis in castro
s. Flore, cuius eram habitator et sum, vidi Rodulfum abbatem s. Flore descendentem
inde ad stratam et dicentem quod ibat Romam cum aretino episcopo Gui(done), habente
controversiam cum episcopo senensi de plebibus Assianinge, et presbiterum Gerardum
capellanum suum euntem cum illo. Postea aliquando vidi eundem abbatem redeuntem,
sicut ipse dicebat, Roma, ubi predictus episcopus, sicut, me audiente, referebat abbas,
iudicio pape Honorii post decessum pape Calixti obtinuit prelibatas ecclesias. Post hoc
autem, ut vulgus aiebat, cum nuntio domini pape intravit in illas, prius in plebe s.
Quirici, postea in alias, quas omnes usque modo aretina ecclesia tenuit.
Tamen episcopus Maurus requisitus a domino papa, nescio quo, ut faceret ex illis
iustitiam senensi ecclesie, dixit quod potius renuntiaret anulo et baculo quam de (ecclesiis) illis intraret in plaitum. Multotiens vidi clericos ab illis plebibus venientes ad
s. Donatum, sicut ad caput suum, ad ordines, ad crisma, cum letaniis et crucibus, et
ad sinodum, et multotiens hospitati in domo mea, presertim quando sinodus ibi celebrata
fuit. Post destructionem domus s. Donati, nescio quod umquam possederit ecclesias
illas ecclesia senensis. Ex quo sic intravit cum nuntio dominii pape episcopus
Gui(do) in illas ecclesias anni mihi bene videntur L. Ego autem mihi videor bene
sexagenarius.
44). Bonus de Marcena iuratus dixit: Existens annorum quasi XIV et scolaris presbiteri
Ubaldi de Assiari canonici huius s. Donati, sicut in memoria teneo, aretinus episcopus
p. 549
Gui(do), de castro quod hic erat circa domum s. Donati, a palatio suo movit ad eundum,
me vidente, Romnam, sicut audiebam a pefato magistro meo et ab aliis, propter litem
quam habebat cum episcopo senensi de ecclesiis Assianinge et aliis. Post multos dies
vidi eundem episcopum Gui(donem) redeuntem, ut erat vox omnium et ipsius magistri
mei, Roma; et ego cum aliis scolaribus tunc sonavi campanas, et receptus est cum
multo gaudio ad istum episcopium s. Donati; et, ut dicebatur, venit et tunc nuncius
domini pape ad investiendum eum de prefatis ecclesiis. Ferebatur enim, me audiente,
populariter, quod idem episcopus per sententiam domini pape vicerat ecclesias illas
Rome contra senensem episcopum, et quod nuntius domini pape venerat, ut facere
eum pausare in illis ecclesiis. Nescio me audisse quod senensis ecclesia aliquando illas
habuerit; et ab illa sententia iam transierunt anni L. Multis vicibus vidi clericos venientes
ab illis ecclesiis ad domum s. Donati, sicut erat vox communis, ad sinodum,
ad ordines, ad crisma, cum letaniis. Ex tunc nescio fuise litigatam aretinam ecclesiam
de ecclesiis illis usque ad presens tempus aretini episcopi. Ante destructionem domus
s. Donati iam habebam, ut cogito, annos XII.
45). Ugolinus de Velata iuratus dixit: XXX a iam meos, ut arbitror, annos expleveram,
quando publice dicebatur in s. Flora, me audiente, quod Rodulfus abbas s. Flore iverat
cum episcopo Gui(done) aretino Romam ad dominum papam contra episcopum senensem,
qui moverat episcopo Gui(doni) questionem de ecclesiis Assianinge et aliis, unde
modo questio vertitur inter senensem episcopum et aretinum; et quod Roma rediverat
idem abbas, et ego vidi eum tunc; quando redisse dicebatur et publice ferebatur, eum
et suos dicere, quod prefatus episcopus Guido Rome vicerat causam contra senensem
episcopum, quam habebant de prefatis ecclesiis, et iudicio apostolici illas obtinuerat.
Postea vero audivi dici communiter, quod ipse episcopus Gui(do) habebat et tenebat
plebem s. Quirici et alias ecclesias ita quod erat inde investitus a nuntio domini pape.
Ab illa investitione annos XL me vixisse non dubito; in quo temporis spatio non recolo
fuisse litigium de ecclesiis illis adversus aretinam ecclesiam, nisi tempore huius episcopi
Hel(iotti). Sed vidi sepe clericos ab illis ecclesiis, ut vulgi vox erat, huc venientes
ad festum beati Donati, ad ordines, ad crisma, et cum letaniis et crucibus tempore pacis.
Modo mihi redit in mentem, quod tunc quando predictus abbas Roma rediit, ut dixi,
fama erat in castro s. Fiore quod ecclesia senensis ante prefatum iudicium tenebat et
iniuriose tenebat illas eeclesias litigiosas, et quod modico tempore tenuit eas, quia non
plus anno vel duobus. Ultra LXX habeo annos.
46). Presbiter Griffo de Oliveto iuratus dixit: Habens annos quasi XVI Gualteum aretinum
episcopum vidi; cuius tempore non audivi contra eum esse querelam de ecclesiis
Assianinge vel Berardinge vel Be(r)nardesce. Ei successit episcopus Gui(do) Buccatorta;
contra eum querelatus, ut audiebam tunc publice dici, fuit super antefatis ecclesiis coram
domino papa, nescio quo, senensis episcopus. Dominus ille papa ipsum episcopum
Gui(donem) vocavit ad se propter querelam senensis episcopi. Episcopus vero Gui(do)
longe in Romania tunc existens, non presentavit se domino papa, sicut ab eo fuerat
sibi mandatum. Ideoque dominus papa senensem episcopum, qui tunc erat, decrevit
Torna all'inizio