Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.115 » Pag 144 - 146

1.115
144
146

144
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense iulius
quinta indictione. quadam vero dies, dum nos andreas abbas et electus astantibus in sacratissimo
salernitano palatio ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc quoram nostris
presentiis venit angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi, quem domnus waiferius
princeps a noba fundamine construxit in eadem civitatem, cum quibus et ibidem venit eghinus
filius eghenardi et continuo ipse eghinus causare cepit adversus ipsum angelus abbas et dauferius
tutorem suum dicentes, ut teneret rebus, qui fuit mauri filius ermemari de locum nuceria
145
quod illius eghini essent partinentes de ipso suo gastaldatum. cum quo auditis, ipse angelus
abbas cum ipso suo advocatorem responsum eis retdidit dicendum; verum est, ut ipsam rebus
ipsius mauri teneret. unde in eadem presentiam ipse prenominatus angelus abbas cum ipso suo
advocatorem ostederunt unum brebem, qui et ibidem relectus esse repperitur, continebat, quomodo
ipse nominatus maurus tradidit ipsius angeli abbati omnis rebus substantiam suam de
quantum per ipso non fuerit datum vel iudicatum ad faciendum pro eius anima quit aud qualiter
voluerit; continebat essent emmissum sexto anno principatus domni waimarii principis de
mense augustus quintadecima indictione et per idoneis hominibus erat rovoratum. iterum alio
unum brebem ostedit, quomodo ipse nominatus angelus abbas ex ipsam rebus in causationes
fuerat cum petrus clericus filius gaidenardi, de cuius gastaldatum ipse maurus fuerat et iam in
presentiam arechis gastaldei per veram legem ipsum petrus exinde conbincutum habuerat, et
per eadem monimen ipse angelus abbas rebus ipsa querebat sivi habere, unde ipse eghinus dixit,
ut ipse maurus totam rebus sna iudicare non potuisset, pro eo quod fuit gastaldanus homo.
cum quo talia auditis, ipse angelus abbas cum ipso suo advocatorem ibique ostederunt unum
brebem sigillatum qui continebat, quomodo domnus waimarius principem et imperiali patricius
et supradictus domnus waimarius princeps filio eius per rogum ipsius angeli abbatis concesserat
in ipso monasterio sancti maximi omnis rebus, qui fuit ipsius mauri iohanni filio eius,
qui sine heredibus defuncti fuerunt. unde ipse eghinus iterum eorum subiunxit causantes, ut
ipse brebem sigillatum sue concessionis quas ostedit, non fuisset de ipsam rebus ipsius mauri,
qui de ipso gastaldatum eius est pertinentem; at illi dixerunt, ut de ipso maurus, unde cum eum
causavit, ipse brebem sigillatum fuisset hemmissum. nos autem superius andreas abbas et electus,
dum tales inter eis audivimus causationes, interrogavimus ipsum eghinus per quos rationem
querit rebus ipsa sivi convincere indicare nobis; at ille profexus manifestavit se dicentes, ut per
nulla alia rationem voleret sivi rebus ipsa conbincere, preter per ipsum maurus pro quibus dicebat,
ut fuissent pertinentes de ipso suo gastaldatum. dum hec talia audivimus nos superius
andreas abbas et electus inter eis iudicavimus et wadiare eos inter se fecimus, ut ipse angelus
presbiter et abbas iurare ipsius eghini, ut ipse brebem sigillatum, quas ostedit de rebus ipsius
mauri, fuissent hemmissum, unde ipse eghinus cum eum causaberat. qui habientes post aliquantos
dies ipse angelus presbiter et abbas nostris presentiis paratus erat sacramenta ipsa ei persolbendum,
qualiter inter eis iudicatum fuit et ipse eghinus sancta dei evbangelia ibidem habuit
parata; set tamen, dum bidentes ipse eghinus, ut paratus essent ipse angelus abbas ei iurandum,
statim profexus est et manifestavit se dicentes, ut sacramenta ipsa a prenominato angelus
146
abbas sacramenta ipsa recipere non voleret, eo quod ipse brebem sigillatum, quas ostedit
de ipsa rebus ipsius mauri fuisset, unde cum eo causaverat, et neque per testes, neque per monimen,
neque per nulla quoque inventa rationem adversus ipsum nominatus angelus abbas,
neque in ipso monasterio de rebus ipsius mauri causare aud contendere poteret, et ipsa sacramenta
ibique ei donavit et launegild ab illis exinde recepit camiso unum. nos autem superius
andreas abbas et electus, dum tales illius eghini audibimus manifestationem, iudicavimus,
ut amodo et in futuris temporibus ipsam rebus ipsius mauri secundum sua monimen, quas ostedit
ipse angelus abbas et prefato monasterio, inlibata omni tempore possidere sine omnis requisitionem
a partibus de ipso gastaldatum, et inde pro perpetua securitate ipsius monasterii et
de eius rectores hunc nostrum diffinitionis hemmisimus iudicatum, quod tibi urso notario scribere
demandavimus. actum in sacro palatio.
+ ego qui supra andreas abbas et electus.
Torna all'inizio