Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.110 » Pag 138 - 139

1.110
138
139

138
+ In nomine domini septimo anno imperii domni lamberti imperatoris augusti et secundo
anno principatus domni nostri radeichis, mense octubrio secunda indictione. ideoque ego adeichis
filius cuiusdam radechis qui fuit stolesamtio, declaro me de eodem genitore meo per successionem
139
pertinentem haberem terras infra civitatem salernitanam in quibus aliquando casas
fuit edificatas, nunc autem ego qui supra adelchis inspiratione dei compulsus pro mee redemtionis
anime tradidi in ecclesia sancti maximi ... civitate
salernitana, ubi nunc deo annuante angelus abbas preesse videtur, integras eadem terras
meas, que habeo infra eadem salernitanam civitatem iuxta platea maiore que pergit ad portam
... et propinquo casam que fuit gaidonis barbani mei in quibus, ut dixi, aliquando
case fuerunt edificate tam quod ibi ex eo genitore meo michi habere pertinuit et quod
meo nomine vel alitercumque habere pertinet, in integrum talem terras in eadem ecclesia sancti
maximi cum inferius superiusque suis optuli possidendum, ea ratione, ut amodo et semper iuris
prephate ecclesie et eius rectoribus predicte terre de eadem civitate salernitana, sicut diximus,
habere et possidere securo nomine liceat; et quit quid inde agere seu iudicare volueris, modis
omnibus eorum sit potestatis sine mea qui supra adelchis vel de meis heredibus aut cuiuscumque
requisitionem. et repromitto ego qui supra adelchis et meis obligo heredibus in eadem
ecclesia sancti maximi et ad eius rectoribus eadem terras, sicut prelegitur, de quantas ego et
predictus genitor meus infra eadem civitatem salernitanam, ubi iamdicte case abuimus edificate,
tenuimus et dominavimus, ab omnibus hominibus inantistare et defendere, qualiter voluerimus
aut potuerimus. quam te adelgardo notario scribere rogavi. actum benevento feliciter.
+ ego adericus filius tufani testis
+ ego qui supra adelchis me subscripsi
+ ego wiso filius alloni me subscripsi
+ ego gentile filio leoni teste
+ ego radelchisi filius leoni teste subscripsi
+ ego ursu filio pelprandi me subscripsi
+ ego nanticu filio tuntuli teste subscripsi.
Torna all'inizio