Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1110 » Pag 85 - 87

7.1110
85
87

85
MCX
A. D. 1048
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, et decimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et septimo anno principatus et
ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense decembri, secunda
indictione. Michi adelferi diaconi archipresbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, que constructa
est intra hanc a deo conserbatam salernitanam civitatem, et sum unum de dominiis
ipsius ecclesie, dedit petrus iudex filius quondam grimoaldi sexaginta auri solidos, quorum
quisque habebat tarenos bonos quattuor, faciendum ex ipsis solidis quod voluerimus.
Et ego pro taliter per convenientia tradidi ei de rebus stabilibus, quas pars predicte ecclesie
habet in loco nucerie, et per vocabula ipsius locis et ipsis rebus, quas ei tradidi, sunt per
nominatibas locas. In primis integra curte de eodem loco ubi agella dicitur, quam retinet
per brebem ad laborandum bassallus, et iohannes, et ademarii in monte et in plano, excepto
de ipsa curte integro beneficio, quod a pars suprascripte ecclesie retinet truppoaldus
clericus filius quondam ursi presbiteri. Et tradidi ei integram medietatem de molino et
fusario, quod constructe sunt in eodem loco, et illut retinet ipsi bassallus et iohannes, et
integra pecia de terra vacua quam retinet petrus, que dicitur carbania, propinqua ecclesia
sancti petri, et integre due peciis de terris vacue a la labe, ubi proprio puciano dicitur,
quam retinet truppoaldus et iohannes, et tota alia pecia de terra cum castaneto, ubi proprio
ad petrurum dicitur, quam retinent ipsi truppoaldus et iohannes, et integra pecia de terra
cum abellaneto, ubi ad pratellum vocatur, quam retinent amori et iaquintus filii dumnandi,
et inclita pecia de terra cum abellaneto de eodem loco pratello, quam retinent iohannes,
qui dictus est mancione, et petrus de ruscinio, et tota pecia de terra, ubi proprio campu
maione vocatur, quam retinent heredes iohanni clerici, et integra pecia de terra vacua,
ubi proprio aqua biba dicitur, quam retinet iohannes, qui dictus est trappulu, et inclita
pecia de terra vacua ubi ad cancellum dicitur, et tota pecia de terra vacua, ubi anzano
vocatur, et illas retinent heredes guisonis et alperti de malluni; et integra pecia que est
ad sanctum archangelum, quam retinet dominicus, et integra terra cum quercieto et abellaneto,
ubi proprio ad cancellata dicitur, quam retinent heredes amori, qui dictus est biscidu,
et gaiderisi filii lupeni, et mari congnatum ipsius gaiderisi, et balsamus filii teuderici,
et cicerus, qui dictus est ardingu, et iaquintus riczu, et leo qui dictus est sarracenus,
et amatus qui dictus est aimone, et inclita terra cum arbustis et vacuum, que est in loco
86
angre, ubi casamabile dicitur, quam retinet petrus qui dictus est ardingu, et suprascriptus
iaquintus riczu, et integra pecia de terra vacua que est in campora de stabi, et tradidi
ei organea da quod ego in suprascriptis rebus habeo. Tali hordine suprascriptis peciis
de terris, sicut supra legitur, et integram ipsam meditatem de suprascripto molino et fusario
ei tradidi per convenientia, Ut amodo et usque sex anni completi ipse petrus et eius
heredes licentiam et potestatem habeant tollere de suprascriptis peciis de terris a laboratoribus,
qui illud ad laborandum tenent, totum vinum, et terraticum, et fructum, et palmentatica,
et molitura, et fusaratica de ipsa meditatem de ipso molino et fusario, qualiter
ego et meos successores et partem predicte ecclesie ex ipsis rebus et molina et fusario tollere
devemus, absque contrarietate mea et de meis successoribus, et de partibus predicte ecclesie,
ad faciendum inde ipse petrus et eius heredes quod voluerint, excepto integro beneficio,
quod suprascriptus truppoaldus clericus retinet de suprascripta curte de agella, Ut
ipse truppoaldus et pars predicte ecclesie illud sibi habeat, et quicquit fructus et prodem
inde tollere potuerit, totum illud sibi habeant et ego et successores meos, et pars predicte
ecclesie potestatem abeamus omne annum tollere totum vinum et abellane, quod de suprascripta
rebus de suprascripto loco agella exierit, quam retinent ipsi iohannes et bassallus,
faciendum inde quod voluerimus. Et ipse petrus et eius heredes usque ipsum constitutum
adimpleant ad illos et ad illorum heredes, qui ipsum molinum et fusarium retinent, sicut
ego et meos successores, et pars predicte ecclesie eis adimplere debemus; et de ipsa pecia,
que est in campora de stabi, quicquid fructus et prodem et dationem usque ipsum constitutum
ipse petrus et eius heredes tollere et habere potuerint, totum illud sibi habeant, faciendum
inde, quod voluerint. Et ipsos laboratores et illorum heredes omne annum apto tempore
concient et studient, usque ipsum constitutum, suprascripta organea da vinum, et reponant
illas suptus reditum illorum, et ipsum vinum, quod ipsi petro et illius heredibus per
annum de suprascripta traditione, sicut supra legitur, evenerit, ibi mittant, et salbum illud
eis faciant„ donec ipse petrus et eius heredes illud inde tulerint, asque degeneratione et
igne; et dum ipse petrus et eius heredes, seu missum illorum, pro ipso vino et terratico
recipiendum ibi steterint, sicut suprascriptum est, ipsi laboratores et eorum heredes illos
nutriant, secundum illorum possibilitatem; et palmentatica omne annum per ipse vindemie
eis deant, sicut est consuetudo. Et si taliter ipsi laboratores et eorum heredes ipsi petro et
illius heredibus non adimpleberit, sicut scriptum est, usque ipsum constitutum, tunc ipse
petrus et eius heredes faciant scire me et meos successores, et predicte ecclesie, et plicemus
ipsos laboratores et eorum heredes ipsi petro et illius heredibus ego et meos successores,
et pars predicte ecclesie dare et adimplere omnia, sicut supra legitur. Et per convenientia
87
ipse petrus guadiam michi dedit et fideiussorem michi posuit Alderisium filium quondam
falconis, et per ipsam guadiam ipse petrus obligavit se et suos heredes adimplerent michi
meique successoribus, et pars predicte ecclesie, Amodo et usque ipsum constitutum conpletum
omnia, sicut supra legitur. Ad completum ipsum constitutum integra suprascripta traditio
iusta ratione salva perveniat ad potestate mea et de meis successoribus et de partibus
predicte ecclesie; et liceat ipse petrus et eius heredes inde exire cum omnibus illorum
causis. Et si, sicut superius scriptum est, ipse petrus et eius heredes michi meique successoribus,
et ad pars predicte ecclesie non adimpleberint, et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
componere michi meique successoribus, et pars predicte ecclesie centum auri solidos constantinianos.
Tantum potestatem habeamus ego predictus abbas tollere totum vinum et abellane,
quod isto preterito anno quod transiit, de suprascriptis rebus exierit, et faciamus inde quod
voluerimus, absque contrarietate ipsius petri et de eius heredibus, quod scripsi ego romoaldus
notarius.
+ Ego romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego truppoaldus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio