|
297
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et secundo anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense aprelis tertia indictione. Ego superius
dictus iohannes Domini gratia princeps quam et ego sikelgaita domini Gratia principissa
qui sumus amboque vir et uxor, clarefacimus, quoniam a nobo fundamine construximus ecclesia
vocabulum sancte dei genitrix semperque virginis marie In terra nostram de intus ec civitatem
inter muro et muricino, quod ego iamdicta principissa paratum abeo a friderisi comes filio radoaldi
et ipsius friderisi per combenientia datum fuit a pars monasterii sancte marie et sancti
benedicti, qui situm est intus anc salernitanam civitatem ad ortum magnum. nunc autem compulsi
sumus dei omnipotentis misericordiam, ut de rebus nostra deo et in prefatam sancta
ecclesia optuleremus; et Ideo nos superius nominati Iohannes et sikelgaita domini Gratia principissa,
sicut nobis congruum est per anc cartulam nostre voluntatis, tamen ego sikelgaita domini
Gratia principissa per consensum et volumtate supradicti domni Iohanni gloriosi principi viro
meus et una cum illum, in cuius mundium me palamfacio esse, pro cristi et salbatori nostro
misericordia, quam et pro remedium salutis anime nostre optulimus deo et in prefatam ecclesia
sancte marie primis omnium terra ipsa in qua constructa est, et terra bacua qui ante ipsa
ecclesia est usque medio labinario qui exie per defusurio de ipso muro. Ideo, sicut diximus, illut
in eadem ecclesia optulimus, qualiter illut paratum abeo ab ipso friderisi comes et qualiter
ipse friderisi illut per combenientiam tultum abuit a pars monasterii sancte marie et sancti
benedicti, velut ipse scriptionibus continunt; seu et optulimus ibidem alia terra cum casa qui edificata
est frabita qui est fronte de palatio vetere, quod retinet dauferi filius petri comitis, quod
paratum abemus a guaiferio filio madelmi. Ideo, qualiter illut paratum abemus ab ipso guaiferio,
sic inclitum illut in eadem ecclesia optulimus; seu et optulimus in eandem ecclesia curtem
nostra de locum liciniano quod paratum abemus da petrus filio truppoaldi qui vocabit capistrellum,
et cum medietate ipsa ecclesia sancti eustasii qui in eodem loco constructa est, et cum medietate
rebus pertinentem ipsius ecclesie sancti eustasii, quam et terra cum vineam aliam de
heode loco liciniano qui est a super bia campanina, et quantum in ipso montem de eodem loco liciniano
ab ipso petrus paratam abeo, seu et quantum ab ipso petrus paratum abemus in locum
298
sepi et in aucilianum, et lauritum, et cerra, et ubicumque de ipsa rebus predicti petri
fuerit inventus de quantum nos ab ipso petrus paratum abemus, scepto casa de intus hec civitatem,
totum funditus, qualiter illut paratum abuimus, eos in eandem sancta ecclesia optulimus; seu
et offeruimus in eadem sanctam ecclesiam una curte de terra cum vinea quod paratam abemus
da truppoaldus filio domni petri episcopi qui est in locubia, cum cannietum et salicetum,
qualiter illos paratum abemus: similiter et curte nostra de locum muntorum quod paratam abemus
da iaquintus sculdais filio petri, qui est terra cum arbustis et abellanieta et aliis arboribus,
quam et due alie pecie de terris cum arbusto et castanieta et abellanieta de quantum quantoque
ab ipso iaquinto paratum abemus in eodem loco muntorum, totum funditus, sicut diximus, illut
in predicta ecclesia offeruimus. Similiter et offeruimus ibidem alia curte nostra quod paratam
abemus in locum mariliano, quam et alia curte nostra quod paratam abemus da heredes de
hominibus qui bocabat cacainsancti, qui est in locum apus monte; seu et alia curte nostra in
eodem loco apus monte quod paratam abemus da costantinus filio tofilati, vel ubicumque in
eodem loco de ipsa rebus qucd ab ipso constantino paratam abemus, inbentus fuerit; seu et
quantum paratum abemus da ecclesia vocabolum sancti stefani et de ecclesia vocabolum sancte
marie, que edificata est in eodem loco apus monte propinquo ipso castello, cum rebus et pertinentiis
suis que nunc exinde paratum abemus, vel quod in antea parare potuerimus, funditus illut
in prefata ecclesia sancte marie, quod nos construximus, optulimus; seu et offeruimus ibidem
unum molinum qui edificatum est in flubio lirino propinquo fuso quod paratu abemus da heredes
landoari, qualiter conciatum et edificatum est, cum ferraturia sua et cum vice de bia sua;
seu et tertiam parte de unum molinum quod paratum abeo da garofalus presbiter, qui edificatum
est in flubio sarno, qualiter conciatum est, cum ferraturia et cum vice de bia sua inclita
ipsa tertiam partem; et si amplius exinde parare potuerimus, illut in eadem ecclesia offeruimus;
seu et offeruimus ibidem unum calicem de argentum et due patene similiter de argentum, et
unum turibulum similiter de argentum, seu et quadtuor circitoria serica et quadtuor copertoria
similiter serica, quam et offeruimus ibidem codices quem inferius declaramus: duobus liber comites,
unum indifanario de die et unum de nocte, et alium ambrosianum, una omelia quadragintam
et alia feriale, et unum collectarium qui abet de apocalipsin et de moralia iop, eptaticum
299
unum et unum salomon, una moralia iop et dua questionaria, et gestarulum unum, et
unum manule serico, et sestacem unum: hec omnis suprascripta rebus stavilem, et pannos sericos
et calices, et patenes, et codicibus in eadem ecclesia sancte marie, que nos a nobo construximus
fundamine, illut optulimus. tamen ipsa rebus stavilem ibi offeruimus cum omnis monimen
de ipsis rebus pertinentibus et cum vice de biis et anditis suis, qualiter illut paratum abuimus,
cum omnibus suis pertinentiis sic inclitum illut in eandem sancta ecclesia offeruimus ad
securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores easdem rebus abendum,
quod superius diximus, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum, quod pars
ipsius ecclesie placuerit, absque omni contrarietatem et requisitionem nostra qui supra principes
et de nostros filios et heredes aut cuiquam hominibus. preter ipsum molinum de locum lirini
flubio, quod superius ibi offeruimus, non abeant potestatem pars ipsius ecclesie per quavis rationem
vel umano ingenio illut dare seu thignare vel in qualibet partibus alienare, set semper
permaneat in ipsa ecclesiam; et si partibus ipsias ecclesie per qualecumque rationem
vel ingenio ipsum molinum cuilibet partibus dare presunpserit, presentaliter rebertar ad potestatem
de nostros heredes, et ipsa heredes nostras per unc scriptio siant obligatas per omnes
vices, quantos ipsos iam supradictos molinum datum paruerit et ad eorum potestatem pervenerit,
easdem molinum in eandem ecclesia mittendum et reducendum sub eius dominium in iamdicta
rationem. De qua nos supradicti iohannes et sikelgaita domini Gratia principes obligamus
nostrosque filios et heredes; tamen ego supradicta mulier per consensum et volumtatem supradicti
domni iohanni gloriosi principi viro meus et una cum illum obligamus nos nostrique filiis
et heredes amodo et semper antistandum et defensandum inclita supradicta nostram libationem,
qualiter superius diximus, in predicta sancta ecclesia ab omnibus hominibus omnique
partibus. preter, quando per se ipsos voluerint partibus ipsius ecclesie fieri autores et defensores,
licentiam et potestatem abeant vice nostra in omnibus inde causare et finem facere, qualiter
voluerint, et per se illut defensare; nam si nos iamdicti principes nostrosque filios et heredes
quesierint partibus ipsius ecclesie abere autores et defensores, partibus ipsius ecclesie remittant
ad nostram pctestatem omnis monimen de ipsis rebus stavilis pertinentis, quod modo ad defensionem
ad partibus ipsius ecclesie pro ipsis rebus dedimus, et nos illos defensemus, sicut iam
diximus, ab omnis homines omnique partibus. De qua nos iohannes et sikelgaita domini Gratia
principes obligamus nos nostrique filiis et heredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur,
quesierit remobere aut contrare, et taliter omnia suprascripta non adimpleberimus ad partibus
ipsius ecclesie, tunc per bonam combenientiam obligamus nos nostrique filiis et heredes ad
300
componendum ad partibus ipsius ecclesie (deest pretium) auri solidos costantinos; et, sicut dictum
est, omnia suprascripta in partibus ipsius ecclesie adimpleamus: tantummodo omnis suprascripta
nostra offertionem in iamdicta ecclesia offeruimus tali ordinem, ut si qualibet partes
surrexerit qui eandem sancta ecclesia a partes de nostros filios et heredes per legem veracem
advincuta fuerint et de potestatem de nostros heredes per legem per qualibet ingenium tulta
fuerit, ut non pareat in antea quod nostros heredes eandem ecclesia defensare potuerint, tunc
potestatem abeant nostros filios et heredes eandem supradicta omnis rebus stavile et movilem,
quod superius ibi offeruimus, illut exinde tollere, et sup suam potestatem rebocare, et ecclesia in
alia rebus nostram construere, et omnis suprascripta rebus siant obligatos nostros filios et heredes
per unc scriptum dandum in predicta ecclesia quod construxerint, in eo tinore, sicuti nos
illos dedimus et pro nostre redenptionis anime offeruimus in ipsa ecclesia sancte marie quod
modo construximus. quam et optulimus in eandem ecclesia una planeta serica cum lista de auro,
et unum ammictum, et unum orario de serico, et uno facitergio maiore cum serico, et una
zippa de serico, seu et unum manuale, nec non et decem capita de iumentem, et unum ammessarum,
et quinquaginta capita de scurie, et quinquaginta oes, ad securiter ac firmiter pars
ipsius ecclesie ec omnia suprascripta abendum et faciendum que voluerit per illo hordinem,
sicut et ipso aliut quod superius ibi offeruimus, et sic per nostros heredes defensatos per supradictam
obligationem. et taliter scribere fecimus te romoaldus notarius.
+ ego madelfreda
+ ego adenolfus
+ ego desigius.
| |