Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.695 » Pag 270 - 271

4.695
270
271

270
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimarii et secundo
anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosis principibus, mense ianuarius, quartadecima
indictione. Ideoque ego maraldus filius ydem maraldi calbarosi, qui sum abitator
de locum monte salernitane finibus, clarefacio habere una pecia de terra mea bacua,
quod abeo in locum qui bocatur dossa a super flubio tusciano, que est per hec finis
et mensuriis: a pars septemtrione sunt passi octuaginta hocto, et inde rebolbente in pars
271
meridie passi quadtuordecim, et inde rebolbente per fine richardi filii sichelgardi passi
quadraginta sex: a pars orientis fine iohanni filii rocci, sunt passi biginti sex: a pars
meridie sicut limite discernit ……… passi centum quinquaginta hocto: a pars occidentis
similiter fine limite, sunt a per ipso limite passi quinquaginta; et per trabersum
da ipso limite qui est in pars meridie, et usque termite qui fictum est in aira que tando
ibi est, sunt passi triginta hocto; et da ipso limite usque ipsa rebolta que est a fine
ipsius ricardi per trabersum, sunt passi biginti duo, et per tote iste finis termiti ficti
sunt: totum mensuratum ad iusto passum omini per iste finis et mensuriis congruum est
mihi illut benumdare iohanni filio quondam andree; interea ego superius dictus maraldus,
sicut mihi congruum est, bona mea bolumtate ante presentia lamberti gratia dei
et ante alii subscripti testes benumdedi, adque ad semper abendum confirmo tibi exdicto
iohanni tota et indita ipsa pecia de terra per iamdicte finis et mensuriis, unde nullam
mihi vel cuiquam ominibus, vel in quabis partibus exinde restitit, aut dicimus remanere
sortionem, set transactivo nomine et a funditus illut vobis benumdedi, cum omnia intro
se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, et cum omnis monimen
inde continentem, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut
abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum que tibi tuique eredibus
placuerit, apsque omni nostra nostrorumque eredibus contrarietate vel requisitionem; et
pro confirmandam et stabiliscendam anc mea bindictione, nunc a presentis recepi a te
iamdictus iohannes emtorem meum statutum pretium, i sunt auri tari boni numerum triginta
unum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit; de qua per bona combenientia
mea bona bolumtate guadia tibi iohanni dedi, et mediatores tibi posuit petrus filius
quondam petri de mareliano, et lando clericus filius landoni, et grimo filius grimi; et
per ipsa guadia, etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantinianorum. Et
tali ordine te radoaldus notarius scribere rogabimus in locum monte salernitane finibus.
+ Ego qui supra lambertus comes.
Torna all'inizio