Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1024 » Pag 238 - 239

6.1024
238
239

238
+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator agusto deo propitio, secundo
anno imperii eius, mense agusto, undecima indictione. Ideoque ego vir nomine dauferii
filius quondam falconi, qui sunt commorantes intus cibitate luceria, declaratus sum,
cum intus cibitate lucerie coram presentia iohanne magnifico iudice et haliis nobiliores
hominibus, qui hic supter conscripti sunt, quia pertinente nobis habemus una petia de terra
bacua propinquo ecclesia sancti iacobi et statuerunt ea que isdicta terra pro nostris necessitatibus,
ut cambiare congruum est et nostram congruitatem vel necessitatem exinde faceret;
quapropter et ego mulier nomine diseia uxor videlicet que sum supranominatus dauferi
et filia teudelgardo presbiter, declaro enim, quia in die copulationis nostre......
in coniugio copulabit de omnibus rebus et facultatibus suis quartam partem e manifesto
habere, sicut in lex longobardorum continet. Set audientes nos. ea que in series legis langobardorum
239
scriptum est, ut mulier sine notitia iudicis aut sine consensum parentum suorum
vel illi hominibus, in cuius mundio fuerit, de rebus suas nichil stabilem facere potuerit,
proinde obsecrare cepimus eumdem dauferi viro meo quam et petro filio..... et
halberico filio offi parentibus atque consentientibus, ut in hac cambiatione michi predicte
mulieres fieret consentientes, At illi ea... consentientes michi fuerunt. Interea una cum
supradicto viro meo et cum iamdictis parentibus atque consentientibus meis et qui in eadem
cartula una nobiscum iusta legem manum imposuerunt, sicut nobis congruum et habtum
esse videtur, bona etenim nostra bolumtatem unanimiter parique consensum per hanc enim
quoque videlicet cartulam coram presentia supradicti iudicis et haliorumque subscriptorum
testium canbiabimus tibi poto filio poterisi ipsa iamdicta terra que superius patefecimus
nobis esse pertinentes, que habet fines. De prima vero parte quod est a fine de ipsa bia
plubica, inde sunt ad ominis mediocris persona iustum mensuratum passi centum duodecim.
De secunda vero parte quod est a medio limite, fine ipsa terra, deudede presbiter, inde
sunt passi triginta et duobus. De tertia vero parte quod est a fine de ipsa serra, inde sunt
passi quadraginta et quinque. De quarta vero parte quod est a fine de ipsa pastina vestraque
que canbiatore, inde sunt usque in priores fines passi hoctanta et octo. Inter iste namque
finis et mensure, que superius cernitur et legitur de fine in finem, quantum infra claustrum
est, ipsa iamdicta terra unde nec nobis neque hab eredibus nostris, verum etiam
neque ad nullum quempiam homine aliqua portio reserbabimus requirendi. Set qualiter
se iacet ipsa iamdicta terra, una cum mediis limitibus et cum viis et handita sua canbiavimus
tibi poto canbiatore nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam
tibi hanc nostram canbiationem manifesti sumus, quod a presente recepimus
a te nominato poto canbiatore nostro in cambio una petia de binea in ipsa labandaria et
flubio salsula; finitum dicimus aput nos receptum habere inclito ipso canbio. Ea scilicet
ratione, ut hamodo et semper eadem nostra canbiationem integram, sicut supra legitur,
habere et possidere baleatis, et faciatis exinde que hamodo tibi tuique heredibus placuerit
sine contraditione nostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus
et mediatorem tibi posuimus bonizo filio quoddam guido; et obligavimus nos etc. Sequitur
consueta formula, statuta multa quinquaginta auri solidorum constantinianorum.
Que te adelferi notarium hanc cartam nostre absscribere rogabimus, qui et interfuit. Actum
civitate luceria indictione feliciter.
+ Ego iohannes iudex
+ Ego gilglo teste
+ Ego poto teste.
Torna all'inizio