|
70
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri Guaimarii, Et quinto
anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense magius, sexta indictione.
Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, Eo quod
ante subscripti idoneis hominibus, una mecum adesset mirandus notarius advocatorem ipsius
aecclesie, per conbenientiam tradidi iohanni presbiteri filio quondam iohanni presbiteri terra
cum casa lignitia terranea pertinentem ipsius ecclesie, que esse videtur intus hanc salernitanam
civitatem a super et non multum longe ab ipsa aecclesia, quod ipse genitor suus fecit
de sua lignamina, et pro firmum brebem illut retinuit ad residendum a pars ipsius ecclesie,
et restad aduc de constitutum de ipsum brebem annos duo et menses quadtuor, qui
conplire debunt de mense agustus; et est ipsa terra cum casa, quod ei tradidi per istum brebem,
per as fines et mensuras: A pars septemtrionis fine anditum ipsius ecclesie, que ducit
erga tassum de ipsum montem pertinentem ipsius ecclesie, sunt inde pedes quindecim:
Ab occidente fine terra cum casa ipsius ecclesie, quod tenet ad residendum petrus presbiter,
sicut medie columnie et medio tabolicio discernit: A meridie fine alium anditum ipsius
ecclesie, qui est de latitudo ipso anditum pedes sex seu amplius, sunt inde pedes
quindecim: A parte orientis fine similiter ipsius ecclesie, abet inde pedes decem et octo
et semmisse unum, ad iusto pedem manum hominis mensuratum; per istas fines et mensuras
inclitum illut ei tradidi cum bice de ipsa andita, Tali hordine, ut amodo et usque
biginti duos annos et quadtuor menses conpletos, qui de mense agusto conpleatur, ad sua
et de suis heredibus et de hominibus, quos ibidem miserint ad residendum, sint potestatis
illut tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue hutilitatis ibidem faciendum iusta
rationem, et ibidem residendum et avitandum; et licead illis a suptus et erga ipso anditum
da pars meridie sufficta de lignamen ibi facere, sive cum fabrica quasi antimurale
ibi facere, ut ipso anditum, vel ipsa casa quod ei tradidi, que est super ripa, indeque
non ruat, set, deo iubante, salbum siat. Et quando voluerint infra ipso constitutum columnie
betuste, vel alia lignamen inde mutare, et nobe columnie vel alia lignamen ibi
ponere, potestates aberent; et si in ipso anditum a pars meridie porticum in altum facere
voluerint pro sua utilitate, potestates abeant, sic, ut non sit inpedimentum ad omines
qui retinunt casis ipsius ecclesie, cum sue congruitatis iusta ratione inde gredere
71
et regredere, Et quicquit prodem vel sedituram inde tollere potuerit, eorum sit potestatis.
Tantum pro censum exinde darent in pars ipsius ecclesie per omnis annum usque ipso
constitutum de mense agustus unum aureum tari bonum, et stetimus illorum defensare
predicta traditionem integram, cum bice de ipsa andita et cum sericidia, abendum ipsa
casa a foras ipsas mensuras in ipsa andita da omnes homines omnique partibus. Ad conpleto
ipso constitutum inclita medietate de ipsa casa circoitu clusa et cohoperta bona,
cum tota ipsa terra per iamdictas mensuras et cum medietate lignaminis de ipso porticum,
si illut fecerit, remittant in pars ipsius ecclesie, et licead illis inde exire cum medietate
reliqua de ipsa lignamen et cum omnia illorum causa mobilia, et pergant, ubi voluerint.
Tantum si ipsa sortione illorum de ipsa lignamen vindituram abuerint in pars ipsius
aecclesie, illut vindant ad iusto pretium, et si pars ipsius ecclesie illut emere noluerit
ad iusto pretium, licead illis eos dare cui voluerint. Unde in eo hordine per combenientiam
guadia nobis dedit ipse iohannes presbiter et mediatorem nobis posuit se ipsum,
ut si taliter omnia suprascripta in pars ipsius ecclesie non adimpleberint et aliquit inde
contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se ipse iohannes presbiter et suis eredibus
mihi meique successoribus, vel in pars ipsius ecclesie, biginti auri solidi constantini.
Quod scripsi ego predictus myrandus notarius.
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego radechisi notarius me subscripsi.
| |