|
107
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri guaimari, et septimo
anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense agustus, octaba
indictione. memoratorium factu a me dauferius presbiter et abbas ecclesia sancte
marie pertinentem supradicto domno principi et iohanni comiti germano eius, eo quod
ante subscripti testes, una mecum adexet iaquintus notarius advocatorem meum, tradidimus
ligori filio quondam iohanni, et petri, et iohanni, et ursi, germani filii quondam petri,
vice sua et vice amati et angeli germani sui, una clusuria de terra cum arbustu et pomis
et aliquante quertie, quod pars iamdicte ecclesie abet in locum licinianum finibus salernitane
108
per finis et mensuras: de capite fine bia, qui discernit inter ec rebus et rebus ecclesie
sancti eustasii subgecta et pertinentem predicte ecclesie sancte marie, inde sunt passi sexaginta:
a parte orientis fine bia comune, inde sunt passi centum: de subtus a parte
meridie fine media sepe; et ab inde rebolbente in pars meridie per media sepe et coniungente
ad medio carbonario qui discernit a fine predicte ecclesie sancte marie, et ab inde
rebolbente iusta ipso carbonario rectum in pars occidentis usque ad medio alio carbonario,
qui discernit a fine de filii iohanni, inde sunt per latitudo passi triginta septem: a
parte occidentis, qualiter salit per medio ipso carbonario et per media sepe et coniungit
ad ipsa bia priore fine, inde sunt passi centum sexaginta sex, totum ad iusto passum homini
mensuratum. Ideo, ut diximus, inclitum illut eorum tradidimus scepto inde a parte
orientis erga ipsa sepe da meridie per mensuria per longitudo passi biginti et per latitudo
passi quadtuordecim ad iusto passum: ista pecia per ista mensuria ad mea reservo potestate;
nam illo aliut totum et inclitum illut eorum tradidimus tali ordine, ut amodo et
omni tempore ad sua et de suis eredibus sint potestatem illut tenendum, et fobee et omnis
sue utilitatis iusta rationem ibidem faciendum, et amodo ibidem residere et abitare,
et amodo circoitum illut cludere et clusum illut abere, sicut meruerit, et amodo, ubi meruerit,
pastenare arbores et vites et surgere; at completi autem decem anni totum illut
surtum abere et perfectum arbustum, sicut meruerit, ut vonum pareat factum et clusum,
et amodo per annum apto tempore, quando meruerit, arbustum ipsum suo tempore de super
et de subter lavorare et cultare et propaginare, et, ubi meruerit, arbores et vites ibidem
plantare, et surgere, et studiare, sicut meruerit, et sic per annum totum illut lavorare,
et studiare, et cultare, sicut in ipso locum meruerit, ut per omnis annum totum vonum
lavoratum et studiatum pareat, seum circoitum clusum vonum et salbum totum illut et ipsa
poma per annum faciant et abeant, sicut meruerit; et amodo et semper annualiter per vindemie
faciant scire pars ipsius ecciesie, ut missum nostrum illuc dirigamus,et illis et illorum
heredes totum ipso arbustum suo tempore vindemiare, et, quando meruerit, poma inde per
annum collidere, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma ibique illut
inter nos dividamus in quinque sortis: nos tollamus inde tres sortis, et illis tollant inde
due sortis de ipso vinum, ipsa poma, ut diximus, per annum colligere, et per medietatem
ipsa poma inter nos dividamus; tantum ficum, qui ibi sunt, per annum colligere et seccare,
sicut meruerit, et salbe medietatem ille nobis dare et palmentateca per annum nobis
dare, et per annum tota rebus ipsa arare, et studiare, et seminare, et studiare, et recolligere,
et faciant nos scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, et omnis victum et lavorem
exinde et de ortura quod ibidem fecerit, dividamus totum illut inter nos in tres
109
sortis: ego vel pars ipsius ecclesie tollamus inde una tertiam partem, et illis due sortis;
missum nostrum, dum pro ipse vindemie et per ipse aire ibidem steterit, illis eum notrire
secundum sua possibilitate, ipse quertie per annum colligere et salbe ille inter nos dividamus
per medietatem: nos tollamus ille medietatem, et illis tollant illut medietatem.
Et quale tempore illis, vel illorum heredes, da ipsi sex anni in antea de ac terra exierit
aliiubi ad avitandum, aut si talem fecerit culpa, unde ceciderit, suprascripta rebus vona
lavorata et cultata et clusa rebertas ad potestatem predicte nostre ecclesie, faciendum inde
quod boluerit; sic tamen, ut si infra tres anni ibidem rebersi fuerit ad abitandum, vel
ubi in gratia pervenerit de ipsa culpa, suprascripta rebus perveniant ad illorum potestatem,
tenendum et lavorandum illut in suprascripto ordine, tantum ipsum annum si laboratum
fuerit, tollamus inde ipsum annum ipso frudium; de qua per vona combenientia
guadia mihi ipsi omnes suprascripti dederunt et mediatores michi posuerunt se ipsis; et per
ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et hunc brebem scripsi
ego iohannes notarius.
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego ademari notarius me subscripsi.
| |