|
165
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso
princeps, mense martius, octaba indictione. Declaro ego iohannes filius quondam iohanni
qui fuit notarius, quoniam per firma cartula donaverunt michi mulieres nomine auria monacha
filia quondam (deest nomen) relicta iohanni filio iaquinti, et dardana filia ipsorum iohanni
et aurie per consensum de mundoalt et parentibus suis inclita quarta partem, quam legibus
166
eorum mater et filia pertinentes fuit abere a pars ipsius iohanni, qui fuit virum et genitor
eorum, in una pecia de terra vacua, cum aliquantum pastino in locum selecta ubi
ad longa dicitur, finibus salernitane, infra ec finis et mensurie: a septemtrionis fine via
que discernit inter ec rebus et alia rebus illorum, sunt inde passi quadraginta sex: a pars
orientis fine sicut termiti et sepe discernit, sunt inde passi quinquaginta duo; et da unde
complunt ipsi quinquaginta duo passi rebolbente erga alia sepe in pars orientis passi sex;
et abinde rebolbente per fine illorum, sicut traversat labinario per termiti qui ibidem positi
sunt erga ipsa fine eorum, et deducente in pars meridie, indeque sunt passi triginta
septem: a pars meridie similiter fine eorum, sicut alio lavinario discernit, inde sunt passi
biginti sex: a pars occidentis fine via que discernit inter ec rebus et alia rebus illorum
et de consortibus eorum, et coniungente ad ipsa via que est priore fine, sunt exinde passi
centum, totum mensuratum ad iusto passum; de hec vero rebus infra predicte finis et mensurie
inclita quartam partem exinde michi donaverunt cum omnia intro se abentibus et
suis pertinentiis, et cum vice de ipse vie, ad faciendum exinde ego et cui per me datum
paruerit, et eius eredes, et cui cartula ipsa in manum paruerit, omnia quod boluerimus,
sicut continet ipsa cartula quod michi inde emiserunt, que scribta est per mirandus notarius,
roborata sufficienter. Et congruum est michi nominati iohanni illut donare romoaldi
castaldo filio quondam petri; Et Ideo ego superius dictus iohannes, sicut mihi congruum
est, mea volumtate per anc cartulam ante subscripti testes donavi adque ad semper abendum
confirmavi tivi iamdicto romoaldi castaldo inclita ipsa rebus, qualiter michi per ipse
mulieres donatum fuit per ipsa cartula: simulque et donavit tivi ipsa cartula cum omnia
que continet, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus romoaldus et tuos eredes
inclita suprascripta mea donatione abendum, dominandum, possidendum et omnia
exinde faciendum quod bolueritis; et pro oc donum firmandum launegilt a te inde recepit
mantellum unum in omnis deliberatione; finitoque nostra donatione per susceptum launegilt
ea ratione, de qua ego iamdictus iohannes obligo me et meis eredibus amodo et semper
defensandum tibi et ad tuis eredibus inclita suprascripta mea donatione a pars uxori
mee et da illi hominibus et partibus, cui per nos illut vel exinde datum aut obligatum
paruerit, vel qui pro nostris partibus quodcumque causationes inde vobis preposuerit; et
si taliter, sicut dictum est, illut vobis defensare non potuerimus, aut si aliquit de omnia
suprascripta contradixerimus, componere obligo me et meis eredibus tivi tuique eredibus,
vel homini illi cui cartula ista in manum paruerit, triginta auri solidos costantinos, et, sicut
continet in lex de donum et launegilt, ita adimpleamus et persolbamus vobis iustitiam,
et taliter scribere rogavimus te dauferius notarius. actum salerno.
167
+ Ego alfanus
+ Ego petrus notarius me subscripsi
+ Ego qui supra iohannes me subscripsi.
| |