Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1255 » Pag 32 - 33

8.1255
32
33

32
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Gysulfi gloriosi principis,
mense nobember undecima indictione. Declaramus nos pandus iohannes castaldi, quoniam intus
cilentus coram nos coniuncti sunt causatores omines de sancta lucia petrus clericus filius quondam
iohannaci et filio eius concilio, et cilento filio quondam accetto, super petrus filius quondam
stefano de quarta letitie uxoris petri clerici et de illa res quem olim ipsa letitia tota abuit da
kaloiohanne et ab andrea, sicut finis et passi continet cartula ipsius letitie que dum predictus
petrus locutus est ut exinde cartula firmationis ab ipsa letitia aberet et ipso cilentus; ygitur
dicebat quod a predicta letitia de ipsa quarta sua cartam exinde aberet quod ei concessa fuit
ipsius mulieri da michahel presbiter, et inguadiare eos per partes fecimus, ut adduceret ipse
monimine et ipsa letitia, qualiter de hanc rem diceret et per lex inter se utraque pars illud
diffiniret. Ad die autem constituta ante nos sunt parati atque coniuncti, et cum eis pariter venit
33
ipsa letitia que stetit coram eis et ante nos locutaque dicentes, ut de ipsa emtionis kaloiohanne
et andrea, sicut ipsa letitia emtum ab eis habuit ut promisisset illud securare ad ipsum concilio
et ad filii qui procreasset ab ipsum petro clerico, et postmodum talia non comparuit eis peragendum
quia nulla vonitas dicebat ei faciendum, set quia vonum ei faceret ita ipsa res ei securaret;
ipsum vero petrus vene dicebat sentire, et inclita illa res ei securavit et ipsa
cartula que ipsa res continuit. De quarta vero quod cilentus altercabat firmabat quod a
preteritis anni traditam aberet ad accecto filio ipsius letitie pater de predicto cilento et minime
exinde cartula firmabi; postmodum vero iste petrus, unde multo magis vene sentibit, dicebat
quod exinde cartula firmaret, et dum post manifestum audientem iudicavimus, ut si quis per
illut firmaret, ipsa res aberet et ipsa letitia secundum lex faceret. Set antequam per lex
illud diffiniret, per locutionem vonorum hominum inter eis orta est combenientia dicentes ut
sacramenta exinde non fieret; et sicut sunt proximi parentes et ipsa letitia esset uxor petro
clerico et abia ipsius cilento et abia gemme uxorem petri, pro unde rebersi sunt in combenientia
et per partes ipsum petro clerici et concilio filio eius et ipsum cilento de prefate rebus ammiserunt
omnia calunnia ad ipsum petrum cum quibus causaverat, et per eadem convenientia
petrus clericus concilio filio eius cilentus uniter guadiam ad ipsum petro dederunt, et fideiussorem
ei posuerunt petrus filius quondam mauri de sancta lucia, et per ipsam guadiam obligaverunt
se et eorum heredibus, ut de scriptas res, neque per monimen, neque per testes, neque per vice
de moniminibus, neque per nulla quaque inventa ratione cum supradicto petro vel cum eius
heredibus minime causaret; et si per qualiscunque ingenium vel rationes de ille res quod letitia
ipsius petri facta abuit, quod per roboreum scriptum retinet ipsu petro clerico, concilio, cilentus
illorumque heredibus cum ipso petro vel cum eius heredibus causare vel contrare voluerit ut
primis omnium questio vel causatio eorum exinde fieret taciti et bacui, et ad compositionem
se hobligaberunt unusquisque per capud cum suorum heredibus et cum summissas illorum, ad
componendum predicto petri et ad eius heredibus, et cui scriptum et combenientia vice ipsius
petro et de eius heredibus in manus paruerit, quinquaginta solidos aurei costantini, et supradicta
combenientia semper firmiter permaneat, et, sicut dictum est, de ipsa quarta letitie sic itaque
firmatum est ipsius petri, ut mobilem et immobentibus per supradicta combenientia firmiter illud
retineat et suis heredibus, ad faciendum quod eorum placuerit, sine omni contrarietate de totis
supradictis qui fuerunt causatores et de eorum heredibus, quod scribsi ego landus presbiter et
notarius intus cilentus et interfui.
+ Ego iohannes castaldus.
+ Signum manum pando castaldi.
Torna all'inizio