Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.59 » Pag 158 - 160

10.59
158
160

158
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo sexto et tricesimo quarto
anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense augusto tertiadecima indictione. Ante me Iohannem
iudicem Iohannes et Romoaldus germani ac filii quondam Petri
vicecomitis et Gumeltruda uxor ipsius Romoaldi ac filia
quondam Landolfi coniuncti sunt cum Theodoro aurifice filio
quondam Basilii aurificis et cum Leone filio quondam Elie Greci,
et ipsi germani et predicta Gumeltruda clarificaverunt se comuniter
habere terram cum vinea et pomis et vacuo foris hanc
Salernitanam civitatem in loco Veteri, que est per fines et
mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis
159
finis via publica et prope eam intra ipsam terram mensurati recte
passus quadraginta nobem; a parte septemtrionis finis sicut
media sepes discernit; a parte occidentis finis flubio qui
Veteri dicitur, et prope eum intra ipsam terram recte mensurati
passus duodecim et medium usque fortioribus ripis lapideis, et
revolvit in parte ipsa occidentis iuxta ipsas ripas et iuxta ipsu
flubium, et revolvit in parte meridiei secus ipsam flubium
passus septuaginta duo et medium; ab ipsa parte meridiei
passus viginti et unus et revovit in ipsa parte meridiei passibus
duobus et revolvit in ipsa parte orientis sicut media sepes
et limes discernit et coniungit in ipsa via priore fine. et ex eadem
terra dixerunt medietatem pertinere ipsi Iohanni et de altera
medietate quartam partem pertinere ipsi Gumeltrude per suum
scriptum morgincap sibi datum ab ipso viro suo alia die illorum
copulationis et reliquas tres partes pertinere ipsi Romoaldo;
et volentes ipsi germani et Gumeltruda iamdictam terram
comuniter venundare, ipsa Gumeltruda secundum quod in Langobardorum
regum edicto de venditione mulierum cum viro suo
adfixum est, notificavit illud duobus parentibus suis propinquis et
in presentia ipsorum parentum et mea ipsa Gumeltruda violentiam
se pati non reclamavit nisi bona voluntate sua ipsam quartam
partem suam se dixit venundare, ut ab hoc die hoc quod vendiderit
stabile debeat permanere et ego in ac cartula manus ponam,
quam Iohannes scriba cum notitia parentum et mea scribit. et
ideo ipsi Iohannes et Romoaldus et Gumeltruda, sicut eis congruum
fuit, bona illorum voluntate per convenientiam, per hanc cartulam
comuniter venundederunt ipsi Theodoro pro parte Marie
uxoris sue et ipsi Leoni pro parte Theophanu uxoris sue, que
sunt sorores ac filie quondam Basilii iudicis Grecorum, integram
suprascriptam terram cum vinea et pomis et vacuo per iamdictas
fines et mensuras, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut semper
sit in potestate ipsarum sororum et ille et illarum heredes licentiam
habeant de eo facere quod voluerint; et propter confirmationem
huius venditionis ipsi venditores susceperunt ab ipsis
Theodoro et Leone pro parte ipsarum uxorum suarum statutum
160
pretium auri solidos centum decem quorum quisque habebat
tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum in omni deliberatione.
et per convenientiam ipsi venditores comuniter guadiam
ipsis Theodoro et Leoni pro parte ipsarum uxorum suarum dederunt
et fideiussorem eis pro illarum parte posuerunt Adelarium
filium quondam Romoaldi et per ipsam guadiam ipsi venditores
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsis Marie
et Theophanu et illarum heredibus integrum illud quod ipsis viris
illarum sicut suprascriptum est venundederunt ab omnibus hominibus,
et ipsi venditores tribuerunt licentiam ut, quando ipse sorores
et illarum heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint; et si sicut superius scriptum est ipsi Iohannes
et Romoaldus et Gumeltruda et illarum heredes ipsis sororibus
et illarum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam ipsi venditores obligaverunt se et suos heredes
componere ipsis sororibus et illarum heredibus centum auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripta
fecit ipsa Gumeltruda comuniter cum ipso viro suo et cum illius
voluntate. Et taliter pro parte ipsius Theodori tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Iohannes iudex.
Torna all'inizio