|
83
+ In nomine domini hoctabo decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense september, quinta indictione. memoratorium factu a nobis iaquinto et riso
germani filii nandi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia guadia nobis
dedit petrus filius sellicti de pandola eo tinore, ut tollere sibi uxor habendum puella nepotem
nostra imelaita nomine, filia maiorini, qui fuit germanum nostrum, et ubi eam habuerit,
aput se emittere ad eius potestatem firmum scriptum morgincapb de quartam
partem ex ua substantia, sicut lex et consuetudo est omini langobardi dandum ad suam
uxorem, et quieta bita cum ea bibere, et iniuste ei non facere; et si aliquit inde contradixerit
et talia non adimpleberit, quinquaginta solidos constantinos componere obligabit
se nobis nostrisque heredibus, et per inbitis eos complirent, si quis iniuste ei facere presumserit.
unde quante vices a nos aut da hominem illum, cui brebem iste in manum paruerit,
fuerit pulsatus, et ubi nos ei evbangelia habuerimus paratam, et ille non fuerit
exinde ausus nobis iurare cum duodecim suis parentibus, tunc per omnis vices componere
nobis se obligavit biginti solidos, et in antea per inbitis beneam habere, et colere sibi
uxorem, et quieta bita cum ea bibere, et iniuste ei non facere, pignera que pro talia pignerata
fuerit, siad retdita absque iustitia; et si capta fuerit foras castello aut cibitate de quo
fuerit abitantes, et ista parte mare iusta infra ista italia fuerit inbenta, tunc de quantum
pretium ei dare boluerit unum talem suum parentes quod iuste fuerit, ille autem eos recipere
et a sua parte adiungere ibi duos tantum pretium, et abeant pro eam maxima certamen
et inquisitione; et si eam inbenerit, emant illam et reducant eam aput se uxorem abendum
in suprascripta ratione, scepto si eam inbenire non potueri, aut ad ipso pretium eam emere
non potuerit, unde ausus fuerit iurare iusta legem, tunc retdant ipsa tertiam parte de ipso
petium et solutus inde manea. alia wadia nobis dedit ipsum sellictum, et per eadem wadia
obligabit se dandum ad ipsum filium suum et ad predicta uxore sua nepotem nostram,
ubi deus illis coniunserit et quesierit ei sorte de omnis rebus, substantiis, et casis et mobilibus
suis talem inclita sortione, quale ad unum filium suum masculinum legitimum, ita
84
tamen talem sortionem inde sibi percipiant quale et unum de ipsi filii sui, et largire
illis super se abitare, et de omnis illorum causa que modo abunt et in antea parare et
conquidere potuerit, non illut vel exinde eorum tollere absque eorum bolumtate, nec de
ipsa sorte quod eorum dederit; et si aliquit inde eorum tulerit per inbitis, illut eorum
retdant, et alium filium suum, vel alia nura sua non remeliorare de omnia sua causa;
et si remelioratum paruerit, non sit stabile, set per ista wadia fiad disrupto et redeat ad
confusione, ad dibidendum inter se fratres equaliter. quod si taliter non adimpleberit et
aliquit de omnia suprascripta remobere aut contrare quesierit, tunc per bona combenientia
per ipsa wadia obligabit se componere ad ille ominem, cui brebem iste in manum paruerit,
biginti solidi constantini, et per inbitis taliter adimplerent; et pro omnia suprascripta
adimplendum, sicut supra legitur, ipsi nominati pater et filius, tamen ipse petrus
filius eius per absolutionem ipsius genitori suo, et ipsum astante mediatores nobis posuerunt
disiio filium et germanum eorum et maraldus filium machenolfi presbiteri. quod scripsi
ego mirandus notarius et interfui.
+ Ego romoaldus
+ Ego sikenolfus.
| |