Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1067 » Pag 17 - 19

7.1067
17
19

17
MLXVII
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus salerni domni nostri guaimarii et
nono anno principatus eius capue, et octabo anno ducatus eius amalfi et surrentum, et quinto
anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et
18
ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et kalabrie, mense nobember, quintadecima indictione.
Memoratorium factum a me petrus filius quondam petri, eo quod ante presentia Ademari
iudici, et ante alii testes, per combenientia guadiam mihi dedit polcarius filius quondam
petri sardone, et fideiuxore michi posuit maraldus filius quondam romualdi abitator
de locum barbacianum; et per ipsa guadia obligavit se, ut tollere sibi legitimam uxorem
abendum auricerta sorore mea, et ubi illut ipsa sorore mea Aput se abuerit uxorem, deant
et tradant ei firmum morgincap, quod est quarta parte he xua substantia, sicut lex et consuetudo
est omini longobardi, dandum sue uxoribus; quod si ipsa sorore mea illut sibi exinde
tollere noluerit, et ipsum morgincap ei non dederit, per ipsa guadia componere obligavit
se michi meique eredibus triginta auri solidos constantinianos, et per inbitis ipsa sorore
mea illut sibi uxorem tollere het abere, et ipsum morgincap ei dare in iamdictum ordinem,
et quietam et pacifica bita cum eam bene bibere het colere sibi uxorem, et quieta
et pacifica bita cum ea bene bibere, et iniuxte hei non facere, et si iniuxte hei fecerit,
hunde quante bices ille a me vel a meis eredibus fuerit pulsatus, et ubi nos ei evangelia
paratam abuerimus, et ille nobis non fuerit exinde ausus iurare secundum legem cum
duodecim secum suis parentibus, per omnis namque bices componere obligavit se nobis
biginti auri solidos, et in antea bene heam abere, sicut iuxtum fuerit: post finem factam
et sacramenta data pingnera nostra que exinde pingnerata fuerit, fiat illa ei retdita absque
iustitia. Et si dei iudicio ebenerit et ipsa sorore, antequam illum defunta fuerit, et
filium vel filiam non reliquerit, obligavit se, ut omnis rex et causa pertinentem ipsius sorori
mee, mobile het stabile, quod illis diebus abuerit, et quantum per ea beraciter datum
aut iudicatum non fuerit, inclitum illut nobis deant per iamdicta guadia et pena obligata.
quod scripsi ego petrus protonotarius.
+ Ego qui supra aderisi iudex.
+ Ego romoaldus.
In eadem charta legitur:
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus salerni domni nostri guaimarii, et
nono anno principatus eius capue, et octabo anno ducatus eius amalfi et surrentum, et
quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis
et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie het kalabrie, mense nobember, quintadecima
indictione. Ego polcari filius quondam petri sardone, dum michi te mulier nomine
auricerta filia quondam petri in meo sociabi coniugio, et sicut ammonet ritus gentis
nostre langobardorum, quia per unc scriptum morgincap confirmo tibi nominate uxori mee
quartam partem de ex omnibus rebus substantiis et mobilibus meis, Idest de casis quam
19
et intrinsecus casis, arbusta, castanieta, quertieta, campis et silbis, in montibus quam et
in planis, cum finis et biis suis, de stabile het de mobile, de omnia et in omnibus, que
modo abeo, vel quod in antea parare aut conquidere potuerimus, seu quod est paterna maternaque
substantia, et que legibus mihi fuerit et est pertinentes abere, de totum tibi sit
nominate uxori mee quartam partem tibi tradidit, eam rationem, ut ab odiernum die het at
tua que supra uxori mee sint potestatis, iuxta legem exinde faciendum omniaque tibi placuerit.
Neque a me superius dictus polcari biro tuo, Neque a nostris heredibus, Neque a
nullus quemquam ominibus abeatis aliquando aliqua requisitionem aut repreensionem, set
in perpetuis temporibus securo nomine eos abere het possidere baleatis; quod vero firmum
scriptum morgincap in eo hordine perpetuum firmum permaneat. Quam te petrus protonotarius
scribere rogabimus. actum uius nucerie.
+ Ego qui supra ademari iudex
+ Ego romoaldus.
Torna all'inizio