|  
 
+ In nomine domini Vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri Guaimarii 
gloriosi principis, et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus illius amalfis 
et sirrentu, et primo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi 
eximii principis et ducis filio eius, mense ianuarius, undecima indictione. Ego mulier nomine 
purpura monachale avitum induta filia quondam leonis sergii, pater et filiam, quondam 
alfani comitis Ante presentia petri iudici et aliis idoneis ominibus ostendi unum iudicatum 
continentem: vicesimo anno principatus domni nostri guaimarii et primo anno 
principatus domni iohanni filii eius gloriosi principibus, mense september, sexta indictione. 
ipse alfanus, qui fuit vir meus superii alfanis comitis, in infirmitate sua unde defunctus fuit, 
inter aliut iudicavit pro anima sua et in manum commisit grimoaldi comiti et iudici congnato 
suo..... iudicavit, ut integram rebus sua de locum taballara perveniret in monasterio 
sancte trinitate quod constructum est in mitilianense finibus, Una curte sua de 
locum angre et alia curte sua de locum nucerie perveniret in monasterio sancti petri, quem 
petrus iudex construxit intus hanc cibitatem, sicut ipso iudicatum continet qui scriptum 
est per iaquintus notarius et iudex scriptigo domni comitis et iohannes comes; et cum fuit 
lectum ipso iudicatum, ego nominata purpura per boluntate de mundoaldis meis, quorum 
boluntate omnia que in anc cartula legitur feci ante ipsum iudex, dixi, ut ipso iudicatum 
in omnibus quas continet, veraces exent, quia tribus scriptora de uno tinore de ipso iudicii 
ipse vir meus inscribere fecit, ut in aliis modis non esset transmutata istum quod exinde 
 
emiset ad potestate meaque porpore uxori sue et alium talem inde emisit ad potestatem 
ipsius grimoaldi et alium inde emisit ad potestatem alfani et tauselgardi germani filii petri 
qui fuit germanus de ipso viro meus. Et pro quibus michi nominate purpure in tota ipsa 
rebus, quod ipse vir meus iudicavit in predicto monasterio sancte trinitate quod constructa 
est in, mitilianense fine, et quod ipse petrus iudex construxit intus hanc cibitate, pertinet 
quartam partem per meum scriptum morgincap quod ipse alfanus vir meus michi emisit 
in die nostre copulationis, congruum est michi nominate purpure tota et inclita ipsa mea 
quarta de predictis rebus quod ipse vir meus per supradictum iudicatum iudicavit in ipso 
monasterio sancte trinitatis et sancti petri; in qua vir beneravilis domnus adelferi abbas, 
preest offerire. Et ideo, sicut michi nominate porpore congruum est per hanc carta, mea 
vona boluntate, Ante ipsum petrum iudicem optuli deo et supradicto monasterio sancte 
trinitatis, quod situm est in eadem fines mitilianense inscripta de monte a super flubio 
selanu, tota et inclita ipsa quarta mea de predicta curte de ipso locum angre, et de ipsa 
curte de ipso locum nuceria, quod ipse vir meus per ipso iudicatum iudicavit in ipso 
monasterio sancte trinitatis et quod iudicabit in ipso monasterio sancti petri, et de ipsa 
rebus quod iudicabit in ipso monasterio, Ita ut in ipso monasterio sancte trinitatis semper 
siat tota et integra ipsa quarta mea de iamdicta rebus de ipso locum tavellara, quod ipse 
vir meus in ipso monasterio sancte trinitatis per ipso iudicatum iudicavit et tota et integra 
ipsa quarta mea et ipsa curte de ipso locum angre et de ipsa alia curte de iamdicto 
locum nucerie, quod similiter ipse vir meus per ipso iudicatum iudicavit in predicto 
monasterio sancti petri, quem petrus iudex construxit, semper sit ipsa mea quarta de ambe 
ipse curtis in predicto monasterio sancti petri. Anc suprascripta mea offertione in iamdicta 
ratione ego predicta purpura pro amore omnipotenti deo et salutis anime mee optuli in 
predicto monasterio ipsa mea quarta de ipsa rebus de ipso locum tavellara optuli ipso monasterio 
sancte trinitatis, et ipsa quarta mea de ipse ambe curtis de ipso locum angre et 
de ipso locum nuceria optuli in iamdicto monasterio sancti petri, Cum omnia intro se abentibus 
et suis pertinentiis cum bice de vie sue, Ad securiter et firmiter amodo et semper 
pro pars ipsarum monasteria eorumque rectores cuncta supradicta mea hoffertione 
in predicta ratione abendum, dominandum, possidendum et omnia inde faciendum quod 
voluerint, absque omni mea et de meis heredibus aut cuiquam ominibus contrarietate vel 
requisitione: et obligo me nominata purpura et meos heredes semper defensare in predicta 
dua monasteria tota et inclita suprascripta mea offertione in iamdicta ratione ab omnibus 
hominibus. omnique partibus; et quando per seipsis inde auctores exe voluerint, potestates 
aveant inde et de munimina inde continentes omnimodis inde causare et finem facere, qualiter 
 
voluerint, cum quale munimen et, ratione inde avere potuerint. Si autem ego vel meos 
heredes taliter illut in predicta monasteria non defensaberimus, sicut superius illut ividem 
optulimus, qualiter supra legitur, aut si ego vel meos heredes quesierimus illut vel exinde 
de potestate ipsorum monasteriorum et de eorum rectores tollere aud contrare, vel quolivet 
causationes inde ividem emiserimus aut proposuerimus, componere obligo me predicta purpura 
et meos heredes ad pars ipsorum monasteria eorumque abbates et rectores centum 
auri solidos constantinos, et sicut supra legitur, semper illut quod offerui in ipso monasterio 
sancte trinitatis, sit de ipso monasterio sancte trinitatis, et illut quod offerui in ipso 
monasterio sancti petri, semper sit de ipso monasterio sancti petri in supradicta ratione. 
Verumtamen tota supradicta mea offertione diebus vite mee ad mea sit potestate ad frudiandum 
et de ipso frudio ego nominata purpura faciam quod voluero. Nam non in quacumque 
alia parte ipsa mea offertione dandum aut alienandum per nulla ratione, set post 
meumque purpure obitum tota suprascripta offertione in iamdicta ratione iam semper securiter 
abeant ipsa, monasteria illut quod offerui in ipso monasterio sancte trinitatis abeant 
pars ipsius monasterii sancte trinitatis, et illut quod superius offerui in ipso monasterio 
sancti petri securiter abeant pars ipsius monasterii sancti petri. et oc abdo, ut quando ad 
pars de ipsa monasteria necesse fuerit ipso iudicatum, unde superius declaratum est, et fecerint 
me vel meos heredes inde scire in supradictos octo, ego et meos heredes demus 
lorum ipso iudicatum salbum per omnes vices ad avendum illum usque diebus sexaginta 
et post complete ipse diebus per omnes vices illut ad mea et de meis heredibus remisit 
omnem potestatem, ad abendum semper ipso iudicatum in predicta ratione, de quo bidue 
carte offertionis inde scrivere rogavimus: ista quidem misimus in ipso monasterio sancte 
trinitatis, et alia similiter inde emisimus in ipso monasterio sancti petri, quod scribere rogavimus 
te madelmo notario. 
+ Ego superius dictus petrus iudex.
  |  |