+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu christi mense hoctobrio
indictione nona gaieta. et ideo ego. petrunia honesta femina avitatrix
autem istius civitatis gaietane . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
timotheo viro honesto meo bendedissemus et bendidimus vobis quoque
megalu honesta femina filia quondam iohanni vone memorie seu sergia
honesta femina iugalibus avitatores autem istius civitatis gaietane. idest
portionem nostram in integro quantum abuimus in casale pasinianu qui
nobis obbenit a michael comite vone memorie abio nostro quia talem
portionem habuimus in suprascripto casale pasinianu qualem ividem habuit
eufimia honesta femina thia nostram suprascriptam vero portionem nostram
de suprascripto casaleno bebenundedimus cum omnibus sivi pertinentibus
cum campis silvis terris sationalis et insationalis cum arboribus fructiferis
et infructiferis montibus vallibus ribis parietinis puteis atque perhennis
omnia et in omnibus in integro at suprascriptam portione generaliter
pertinentibus et nihil nobis ividem reservabimus set omnia et in omnibus
vobis benundedimus quantum in suprascripto casale habuimus et repromittimus
vobis cunctis diebus vite nostre stare et defensare ipsa portionem
de suprascripto casale quod vobis venundimus ab omni persona unde accepimus
204
a vobis in omnem decisione et diffinito pretio auri tara quattuor
unde tribuimus vobis licentiam habendi tenendi possidendi donandi commutandi
alienandi vestrisque heredibus relinquendi etiam vendendi vel quicquid
exinde facere volueritis sicut superius legitur in vestra et heredibus vestris
sit potestatem. et neque a me suprascripta petrunia honesta femina neque
ab heredibus meis numquam habebitis querellam aut calumnia tuque suprascripta
megalu honesta femina neque tui heredes in sempiternum verum
etiam quod absit et divina abertad potentia quod sive nos aut nostri heredes
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . contrarie alere voluerimus
componat . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . benditio
firma permaneat scripta per rogos nostros ab petro greco latino presbitero
. . . . . . . . . . . . . . mense et indictione suprascripta nona. Signum
+ manus suprascripta petrunia honesta femina consentiente cum illa timotheo
viro suo qui scribere rogaberunt. signum + manus gregorius vir honestus
filio iohannis. + Signum + manus constantinus vir honestus filio
gregorii.
+ signum + manus ramfus vir honestus filio gregorii
+ ego petrus grecus latinus presbiter complevi et absolvi in mense et
indictione suprascripta nona.
|