Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.517 » Pag 82 - 83

3.517
82
83

82
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno
principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense iunius undecima indictione.
ydeo que ego iaquintus filius iohanni, sicut mihi congruum est mea vona bolumtate, per hanc
cartulam venumdedit tivi iohanni atrianensi filius quondam ursi inclita una pecia de terra mea
cum insitetum et aliquantum bacuum in locum transvoneia finibus mitilianense per hec finis
et mensurie: de una parte fine tua que iohanni, sunt inde passi triginta septem: de super parte,
sicut terminatum est, sunt inde per latitudo passi decem hocto: de alia parte fine sicut termiti
discernunt, et inde sunt passi quadraginta: de pede sicut termiti ficti sunt, et inde passi tres,
totum mensuratum ad iusto passum hominum. hec vero rex per supradicte finis et mensurie
tota et inclita cum omnia intro se aventibus et suis pertinentiis et cum vice de bia sua inclitum
illut venumdedit tivi iamdicti iohanni, had securiter et firmiter ammodo et semper tu tuisque
heredibus illut avendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum que bolueritis.
83
Unde pro confirmandam et staviliscendam supradicta nostra vindictione a presentis recipi a te
exinde hocto auri tari voni in ommis deliberatione, sicut inter nos combenit. De qua per vona
combenientia ego supradicto iaquintus guadia tivi iamdicti iohanni dedi et mediatorem tivi
posui lando ballense filius quondam ciceri; het per ipsa guadia obligo me meosque filios et
heredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique heredibus inclita supradicta
nostra vindictione a pars uxori mee et da omnes homines omnique partibus. het si taliter illut
vobis non defensaverimus, aut si ego vel meis filiis et eredes quomodocumque per qualecumque
ratione quesierimus illut vel exinde vobis tollere aut contrare, aut si quodcumque causationes
inde vobis preposuerimus, componere obligo me qui supra iaquintus et meis filiis et heredes
tivi tuique heredibus viginti auri solidos costantinos, et, sicut superius legitur, per invitis
illut vobis defensemus. het, quando tu vel tuis heredibus de supradicta nostra vindictione
per vos ipsis volueritis inde exet auctores, potestatem aveatis vice nostra in omnibus inde
causare et finem facere, qualiter volueritis, cum quale monimen et rationem que exinde abere
potueritis; nam, quando nos inde auctores quesieritis abere, nos autem et nostris filiis et heredes
semper defensemus et atdimpleamus tivi tuique heredibus omnia, quantum et quomodo
superius legitur. het taliter scribere rogabimus te alderissi notarius. hactum salerno.
+ ego petrus notarius me subscripsi
+ ego ragemprandus me subscripsi.
Torna all'inizio