|
314
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni gisolfi glorioso principe,
mense iunius, secunda indictione. Ideoque ego guaimarius comes filius quondam guidoni comitis,
dum a gravixima infirmitate prehoccupatus sum, unde a divina misericordia mihi non
hobbiaverit citius hanc bita dimissurus sum, tamen aduc plena maneo tota mente et recte
loquere possum, cogitavi bonum et hutilem servitium quod tu benedictus presbiter michi fecistis
315
et in antea mihi facturus estis. Ideo pro ipso bonum tuum servitium, per hanc cartulam
dono adque concedo tivi nominato benedicto presbiteri una pecia de terra mea cum arbustis
quod abeo in locum nucerie, ubi ad cliuro vocatur, qui abet finis; de uno capite fine tassali
qui miro bocabatur filius petri, Sunt inde per mensurias passos biginta duo. de uno latere
fine Iohanni barbelle, inde sunt passos triginta; et iterum rebolbente per fine ipsius iohanni,
inde sunt passos triginta quattuor, gubita tres, summisse unum. desubter fine grimoaldi et
perexiente in bia, sunt inde passos triginta quattuor. de alio latere fine iohanni traselperti, Inde
sunt passos quinquaginta unum: per medium sunt passos triginta duo, gubita tres, summisse
unum ad iuxto passum homini mensuratum. hec vero terra cum arbusto, qualiter superius finis
posite sunt et mensuria ipsa percurrid, totum in integrum cum proprie finis et bice de bia sua
et cum omnia infra se abentibus illos tibi donavimus; seu et ego mulier nomine adeltruda qui
mira vocatur uxor ipsius guaimarii comitis in eadem rebus quartam partem profiteor me abere
sortionem pertinentes mihi per ipso meum morgincaput mihi emissum ab eodem biro meus
alio die nostre copulationis: et congruum est mihi ipsa quarta mea uniter cum ipso biro meus
donare ipsius benedicti presbiteri, et ut eos iuxta legem illud pleniter perficere baleamus, erga
me combocabit ipsum guaimarius biro meus et guaiferium et guidonem filiis nostris, ut mihi
inde consentiens esse, et ideo ab illis sum exaudita, et ante subscripti nobilibus mihi consentiens,
fuerunt, et pro stavilitatem una mecum in anc cartula suis manibus posuerunt. quo ita factum
nos superius nominati bir et uxor unianimiter parique consensum per hanc cartula donamus
adque concedimus tibi nominato benedicti presbiteri ipsa supradicta pecia cum arbustis per
supradicte finis et mensuriis cum finis et bice de bia sua et cum omnia infra se abentibus,
unde nec nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit, nec dicimus remanere sortionem. et pro
confirmandam et staviliscendam hanc nostram donationem primis impotavimus nobis vestrum
vonum servitium, et launegild a te inde recepimus camiso unum, finitoque vero nostra donatione
per subiectum launegild, ea vero ratione, ut nunc a presenti die et in perpetuis temporibus tu
nominatus benedictus presbiter quam et tuis heredibus eaque nostra donatione, ut superius
scriptum est, securo nomine avere et possidere baleatis et faciatis quod volueritis: ex qua
repromittimus et hobligamus nos superius nominati bir et uxor et nostris heredibus vobis
nominato benedicti presbiteri quam et ad tuis heredibus exdicta nostra donatione, ut dudum
dictum est, vobis antestandum et defensandum da omnes homines, quot simminime potuerimus
aut noluerimus eos vobis defensare, vel si nos ipsi forsitans per quavis modis removere aut retornare
quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanis, et sequenter in edicti capitulo
adfixum est de servis qui dum donum vobis iuxtitiam adimplere hobligamus de colludio tum
316
si a vos pulsati fuerimus, satis vobis faciamus per dei misteria. preter hoc bolumus, ut si eos
daturo aut bindituro abueritis, illos nobis et ad nostris heredibus dare debeatis ad iuxto pretium,
sicut iuxte fuerit adpretiatum, et aveamus spatium ad illos tollendum de tertio in tertio constitutum
usque in dies triginta sex. nam si infra ipsa constituta noluerimus illos tollere, licead
vos illos dare cui bolueritis, et tali ordine te alderissi notario scribere rogavimus, actum salerno.
+ Ego theodericus me subscripsi.
+ Ego alfanus.
+ Ego decufe.
+ Ego truppoaldus.
| |