Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.100 » Pag 312 - 314

9.100
312
314

312
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo nono
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense ianuario nona indictione. Dum coram presentia
domni Leonis reverentissimi abbatis monasterio Sancte et
individue Trinitatis, quod construnctum est foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Mitiliano, essem ego Petrus iudex,
Grusa filia quondam Iannacii Atrianensis, que uxor fuerat
quondam Marini Atrianensis, et Grusa filia ipsorum Gruse
et Marini, que est uxor Pardi filii Petri Atrianensis qui
cognominatus est Caccabellus, dum una cum ille ipse Pardus
adesset, omnipotentis domini et salbatoris nostri Iesu Christi
inspiratione compulse, pro salutis anime earum, sicut eis
congruum fuit, bona eorum voluntate, per convenientiam,
per hanc cartulam, dum ydonei interessent homines, optulerunt
in eodem monasterio integram quartam partem quam sibi
clarificaverunt pertinere de tota ecclesia Sancti Iohannis, que
construncta est in pertinentiis uius civitatis in monte qui
dicitur Tilisino Lucaniense finibus, et de tota terra intra quam
ipsa ecclesia construncta est, que est per hec fines: de una
313
parte fine valle et inde vadit secus fine heredum quondam
Constantini; de super parte fine via publica et revolvit per
ipsa fine in ipsa ecclesia; de super parte fine serra que est
a parte septemtrionis et exinde revolbente et descendente
per fine heredum suprascripti Constantini et perexiente in
ipsa ecclesia; et integram quartam partem de omnibus aliis
rebus movilibus et inmovilibus eiusdem ecclesie Sancti Iohannis
pertinentibus et cum omnibus intro habentibus cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsa via et de aliis viis
suis et cum simile portione de omnibus monuminibus ex eadem
ecclesia et rebus et terra continentibus. ea ratione ut integrum
illud quod ipse mater et filia in eodem monasterio
optulerunt ut dictum est semper sit in potestate suprascripti
domni abbatis et successorum eius et partibus suprascripti
monasterii, et liceat ipsum domnum abbatem et suos
successores et pars eiusdem monasterii de eo facere quod voluerint.
et per convenientiam ipse mater et filia, Grusa et
Grusa, guadiam per iussionem ipsius domni abbatis dederunt
Iohanni monacho eiusdem monasterii pro ipsius monasterii
parte et fideiussorem ei pro parte suprascripti monasterii
posuerunt Maurum qui dicitur Pappacarbone filium
quondam Marini Atrianensis, et per ipsam guadiam ipse
mater et filia obligaverunt se et suos heredes semper defendere
ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus
suprascripti monasterii integrum illud quod in eodem monasterio
optulerunt ut dictum est ab omnibus hominibus et partibus;
et prebuerunt licentiam ut, quando ipse domnus abbas
et suos successores et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint,
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est, ipse Grusa et Grusa,
mater et filia, et earum heredes ipsi domno abbati et illius
successoribus et partibus eiusdem monasterii non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et
suos heredes componere ipsi domno abbati et illius successoribus
314
et partibus suprascripti monasteri centum auri
solidos constantinatos. hec autem omnia suprascripta fecerunt
ipse Grusa et Grusa, mater et filia, secundum legem et
Romanorum consuetudinem. et ipse Pardus per convenientiam
obligavit se suosque heredes, si suprascripta vel ex
eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
componere ipsi domno abbati et eius successoribus et
partibus suprascripti monasterii centum auri solidos constantinatos.
et ipse Pardus hec suprascripta fecit per semedipsum,
quoniam illius etatis est cui tutoris aut curatoris auxilium
non indiget. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio