Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.587 » Pag 80 - 80

4.587
80
80

80
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guarimarii glorioso
principe, mense iulius, quarta indictione. Memoratorium factum a me disiio de mitiliano
filio ingnelgardi presbiteri ante subscribti testes tradidi petri de amalfi filio ursi, ut liceret
ille abscidere lingna de montaneis nostris, quod ego et lando germanus meus abemus in
falerzo, et cetara, et carbonara, et ferolitu; infra ec finis illut ei tradidi: de una parte fine
medio flubio de carbonara: de alia parte fine, sicut discernit media serra de falerzo, qui
et ipsa serra dicernit da fine nostra: da parte meridie fine vinee de locum ercle: de super
capite fine montaneis de amalfi, que dicitur vitice; per iste finis tradidi ipsius petri ad
laborandum vice mea et vice liutardi consortes meos et vice ipsius landoni germanus meus,
ut ille et eius eredes tanta lingna exinde abscidere, ut sufficiant ei laborandum matere et
alia causa pro paramentum de una barca, et dedit nobis exinde censum duo auri tari; et
si plus ibidem laborare boluerint, similiter iusta rationem inde nobis censum dare. unde
guadia michi dedit, et mediatorem michi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et
suos eredes, ut si taliter nobis non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, componere
nobis nostrisque eredibus decem auri solidos costantinos, et omnia suprascripta per inbitis
nobis complirent, et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui.
+ Ego arechisi notarius me subscripsi
+ Ego amatus me subscripsi.
Torna all'inizio