|
229
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo octabo, mense septembri
prima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes
clericus et abbas ecclesie Sancte semperque virginis Dei
genitricis Marie pertinentis sibi et aliorum heredum domni Iohannis
principis, que constructa est intra hanc Salernitanam civitatem
inter murum et muricinum, per convenientiam dum ydonei
interessent homines pro parte ipsius ecclesie tradidit Nicolao
filio quondam Iohannis Greci terram cum casa fabrita solarata
pertinentem suprascripte ecclesie suptus et prope ipsam ecclesiam,
que est per fines ex omni parte finis suprascripte ecclesie: a
parte orientis finis terra cum casa quam ipse Nicolaus retinet;
a parte meridiei finis ipsum muricinum; a parte occidentis
finis sicut totus paries fabritus istius case discernit; a septemtrione
finis anditum et scalis fabritis que ad ipsas casas adscendunt.
in tali vero hordine ipse abbas iamdictam terram cum casa
cum vice de ipsis andito et scalis et cum pertinentiis ipsius ecclesie
de ipso muricino quantum ipsa casa retinet ipsi Nicolao tradidit,
230
ut amodo et usque completos viginti quattuor annos sit
in potestate eiusdem Nicolai et heredum eius illud tenendum
et dominandum et habendum, et omnes suas utilitates ibi
faciendum tam illi quam et homines quos ibi miserint et eam
conciare qualiter voluerint iusta ratione, et quicquid censum ex ea
tollere potuerint intra ipsos annos sibi illud habeant, et pro tributo
ex ea per omnem annum de suprascripto mense ipse Nicolaus
et eius heredes dent ipsi abbati et partibus suprascripte ecclesie
quattuor tarenos bonos de minimis ad faciendum ex eis quod
voluerint; completis vero ipsis annis licentiam habeant ipse Nicolaus
et eius heredes et homines quos ibi miserint exire de suprascripta
traditione cum omnibus illorum causis et ire quo voluerint,
et ipsam traditionem adsignent ipsi abbati et partibus ipsius
ecclesie faciendum ex ea quod voluerint. et per convenientiam
ipse Nicolaus guadiam ipsi abbati dedit et fideiussorem ei posuit
pro parte ipsius ecclesie Iohannem qui dicitur Virgatortu filium
quondam *** et per ipsam guadiam ipse Nicolaus obligavit
se et suos heredes, si sicut suprascriptum est non adimpleberint
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint,
componere ipsi abbati et partibus ipsius ecclesie triginta
auri solidos constantinatos.
Si D
| |