Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1180 » Pag 202 - 203

7.1180
202
203

202
MCLXXX
A. D. 1053
+ In nomine domini domno constantino divina gratia imperatore augusto, deo propitio,
mense haprelis, sexta indictione. Ideoque ego vir nomine adelbertus filius cuidam musandi
protospathario, qui sumus commorantes intus cibitatem luceria, clarefacio enim
intus in ac predicta cibitate luceria, qualiter ante presentiam iohanne iudicem et aliis
vonis ominibus qui ic subter conscripti, quia abeo aliquantulum de terra vacua propinquo
vallone predicte cibitatis luceria, iusta ipsa via que badit in vicum qui dicitur lauri,
et per dibersis aliis locis, quem isdicta terra ex predicto genitorem meum michi est pertinentem.
Nuc autem pro meis utilitatibus perficiendum eadem predicta terra michi vindere
congruum est, et exinde mea congruitate perficiendum. Quapropter, dum michi congruum
et aptum esse videtur, vona etenim mea voluntate per hanc quoque videlicet cartulam
vindedimus tivi cuius dicto grimoaldo dei nutu Abbati ex ecclesia sancti iacobi hapostoli
que sita est in lama cupa ipsa supradicta terra, que superius patefecimus nobis
esse pertinentem: que abet fines de prima pars, quod est ha medio limite et ipsa terra
sancti iacobi, inde sunt passi quaddraginta et sex: de secundo scilicet kapite quod est av
ipsa via publica inde sunt passi triginta et tres: de tertio autem latere a medio limite et
ipsa terra ioannis filii roffrit, inde sunt in longitudo passi sexsaginta et tres: de quarto
autem kapite et medio limite et vinea benedicti: similiter et ipsa terra sancti iacobi, inde
sunt usque in prioras fines numero passi viginti septem. Inter iste namque finis et mensure
que superius cernitur et legitur de fine in fine, quantum infra claustrum est et per girum
mensuratum, unde nec nobis neque ad eredibus nostris, neque quartula uxori nostre, neque
ad nullumquempiam ominem ibi aliqua portio reserbavimus requirendi, ut qualiter se iacet
ipsa terra, una cum mediis limitibus, et cum biis et anditis suis, cum suis omnibus pertinentiis,
in integrum ipsa terra vindedimus tivi grimoaldo abbati emtori nostro possidendum. de
quo pro constaviliscendam tivi adque confirmandam anc nostram vinditionem manifesti sumus,
quod a presente recepimus a te emtorem nostrum duobus tari ex auro voni; finitum dicimus
aput nos receptum abere ipsum pretium, ea videlicet ratione, ut hamodo et semper
eadem nostram vinditionem, sicut supra legitur, abere et possidere habeatis et faciatis exinde
quemammodum tivi tuisque eredibus, vel tuis posterioribus placuerit. Unde guadia tivi dedimus
et mediatorem tivi posuimus syfi filius sillicti presbiteri, et obligamus nos et nostros eredibus
203
tivi nominato grimaldo abbati tuisque posterioribus, ut hanc nostram vindictionem
nos vobis ab omnibus ominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus eam
a vobis per hinvitis. quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quabis ingenium illam vobis
tornare aut removere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint, et
decem aurei solidi voni penam vobis vostrisque eredibus nos et nostros eredes componere
placitamus et exinde adversus vos semper taciti et confusi maneamus per invitis, in eadem
guadia et ipsum vestrum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia sua pignora
legitima et inlegitima; tamdiu donec adimpleamus tivi, qualiter ic superius scriptum;
de colludio autem, si a vos pulsati fuerimus ad sanctadei evvangelia legibus vobis
satisfaciemus, ita ut nostrum non sit colludio, et unc brebem firmum et stavilem permaneat.
Ut in posterum recordentur quia pro commemoratione unc brebem vindictionis
scribsit Ego desiderio notarius. Actum in civitate lucerie, indictione feliciter.
+ Ego iohanne iudex.
+ Ego maio teste sum.
+ Ego alerisi teste.
Torna all'inizio