Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.689 » Pag 260 - 261

4.689
260
261

260
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi, temporibus domni sergii gloriosi
ducis et imperialis patricii anno quartodecimo, et secundo anno domni iohannis gloriosi
ducis filii eius, die vicesima quinta mensis septembrii, indictione quartadecima, amalfi.
Certum est me guttus filius leonis de gutto de iohanne de domna blacta a presenti die
pruntissima voluntate scrivere et firmare visus sum vobis sergio filio iohannis de maurone
comite hanc chartulam securitatis de causatione, quod vobiscum abuimus de ipsum monte
quod dicitur carbonario supra embricem quantum est ab ipsa via puplica in susum, et
de latitudine quantum est de finem in finem nominatim ipsa via, quod proclamat ipsa securitatis
quam exinde fecerat suprascriptus leo genitor noster cum ipsis allolesi, dicendo
vos a parte vestra, quia medietatem de ipsum predictum monte, quantum est ab ipsa predicta
via puplica in susum, nostra causa est, et vos et suprascriptus iohannes genitor noster
illud dominavimus et frugiavimus odie per quadragintam annis et plus; et nos dicendo
a parte nostra: absit oc et beritas non est, ut in ipsum predictum montem aliquod
abuissetis aut dominassetis, neque vos, neque suprascriptus iohannes genitor vester, quia
totus ipse predictus montis mea causa est, quia mihi obbenit de conparatum et in donationem
ab ipsis suprascriptis allolensis et circlesis et ab aliis hominibus. Unde inter nos
causationes multas abuimus, et nobis altercantibus perreximus exinde at iudicium ante
presentia suprascripta gloriosa potestate, et iudicata sunt exinde inter nos sacramenta;
post vero preceptum iudicium venimus vobiscum exinde in combenientia berbo gratie, et
bone voluntatis dedistis nobis exinde auri tari decem, quod aput me abeo sine minuitatem,
et nos vobis dedimus et largivimus tertiam partem de ipsum suprascriptum monte,
Ut omni tempore nos et heredes nostris abeamus et dominemus, seu frugiemus exinde partes
duas, et nos et vestris heredibus portionem una, hoc est tertie, et firmavimus vobis
exinde hanc plenariam securitatem in omnem deliberationem et in omnem decisitionem.
Ut si quolivet tempore per quovis modum vel ingenium, sive nos, vel nostri heredes, aut
quabiscumque alia umana persona te suprascriptus sergio, vel tuos heredes, de ipse predicte
tertie de ipsum predictum monte querere aut contrare presumserimus, componere
promittimus nos et nostri heredes, vobis et at vestris heredibus auri solidos triginta bitianteos,
et hec chartula sit firma im perpetuum; solummodo reclaramus, ut si venerit vobis
261
ipsis insertelli de supra ipsa via in ipsa portione vestra et voluerimus nos illis recipere
in camnium, vos nobis eos dare debeatis, et nos vobis exinde dare debeamus at vicem
due partis de ipse portionis nostre per mensuria ibidem iusta finem vestram in locum,
quale vobis placuerit.
+ Ego leo filius domni boni diaconi testis sum
+ Ego manso filius domni leonis monachi sclabulini testis sum
+ Ego constantinus filius leonis curialis testis sum
+ Ego iohannes scriva filius pulcari scripsi.
Torna all'inizio