|  | 
 + In nomine domini anno bicesimo nono principatus domni nostri guaimari, et tertio
 anno principatus domni iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense februarius, prima
 indictione. Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesia sancti maximi, una
 mecum adesset roderisius adbocatorem nostrum, eo quod ante subscripti idoneis hominibus
 tradidimus ad plantandum abellanietum petri filio maraldi da pariti una pecia de
 terra bacua pertinentes predicte ecclesie de locum catenella, ubi priatu dicitur, per has
 fines et mensuras: a pars orientis fine limite, inde passi triginta quadtuor: a parte meridie
 rectum mensurati passi sexaginta sex: a parte occidentis fine predicte ecclesie, et
 inde passi quadraginta sex: a parte septemtrionis fine media sepe, inde passi biginti
 septem; et ab inde rebolbente in parte quasi meridie per media sepe inde passi decem et
 octo, et ab inde rebolbente in parte orientis, sicut et inde media sepe discernit usque ipso
 limite, indeque passi biginti octo, totum mensuratum ad iusto passum hominum; predicta
 vero pecia de terra per iamdicte finis et mensurie inclita predicto petri tradidimus
 tali ordine, ut amodo et semper ipse petrus et filiis filiabus suis natos nascentes sue potestatis
 illut teneant et dominent, et iusta ratione sue utilitatis sibi faciant, et totum illut
 pastenent abellanietum bonum et, ubi meruerit, seu per circoitum illut clusum abeant,
 et ad completi duodecim anni, ut amodo se compleant, ipse petrus, vel filiis filiabus suis,
 natos nascentes, adsignent nobis vel ad pars dicte ecclesie in iamdicta pecia tota abellanietum
 bonum factum, operatum, et cultatum et surtum, sicut de tantos annos et locus
 ipse meruerit, ut bene paread laboratum et cultatum, et iam abinde in antea illis illut
 laborent annualiter perfectum, quatenus proficiad et non disperead; et a quo abellane
 inde collexerit, faciant partibus nostre ecclesie scire annualiter, ut ibidem dirigamus
 missum nostrum, et illis tote ipse abellane colligerent et seccharent, et inclita tertiam
 partem ad pars iamdicte ecclesie inde darent, et adducerent ille semper ad pars iamdicte
 ecclesie usque cellarium, quod abemus ibique in ipso locum: similiter et nuci, quod amodo
 et semper inde collexerint, medietate semper ille ad pars predicte nostre ecclesie adducant
 ad predictum cellarium, et medietate ipse cum due partis de ipse abellane sibi abeant;
 poma vero, que ibi abuerit, annualiter illis eas inde colligere, et medietate ipse nobis dare,
 et medietate sibi abeant; et de quod annualiter ibidem seminaberint, deant inde ad pars
 iamdicte nostre ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; missum vero,
 
 quod annualiter pars iamdicte nostre ecclesie illuc direxerit pro ipse abellane, illis eum
 nutriant secundum suam possibilitatem, donec pro ipse abellane recipiendum ibidem steterit;
 et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea illut tenere et laborare noluerint
 in supradicta ratione, remittant illut ad pars iamdicte nostre ecclesie operatum, sicut
 illis diebus meruerit, et illis licead inde exire cum causa sua que ibi abuerit, sine contrarietate
 de pars predicte nostre ecclesie. De qua per bona combenientia guadia nobis ipse
 petrus dedit, et mediatore nobis posuit petrus clericus filius quondam leoni qui residet propinquo
 porta elini; et per eadem guadia .
 tamen supradicta rebus ei tradidimus cum bice de bia sua, et hunc brebem
 scripsi ego romoaldus notarius.
 + Ego iohannes notarius me subscripsi
 + Ego petrus notarius me subscripsi
 + Ego iaquintus.
 |  |