Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1221 » Pag 277 - 280

7.1221
277
280

277
MCCXXI
A. D. 1056
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principibus,
mense februarius, nona indictione. Nos berenardus et iohannes germani filii quondam
garofali de loco iocolani, de eo quod ante bonorum ominibus et subscriptos testes
coniuncti sumus ad bona combenientia cum bassu filio quondam nucerini, qui fuit de locum
nucerie, et per nos et ipsius bassi ostense sunt cartule quattuor. prima carta est continente:
de anno bicesimo sesto principatus salerni domni nostri guaimarii, et sexto anno
principatus eius capue gloriosi principis, et quinto anno ducatus illius amalfi et sirrentum,
quam et tertio anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni nostri gisulfi
eius filii, et primo anno principatus et ducatus illorum apulie et calabrie, mense abrelis,
duodecima indictione. petrus filius quondam nocerini de locum nucerie benumdederat suprascripto
garofalus genitori nostro et bassu germano suo filio supradicti nucerini inclita
sortione sua de omnis rebus sua stabile et mobile, quod ipsius petri fuit pertinente abere
a supradicto genitori suo per tota fine et pertinentia de nucerie, et in locum barbara, et
in cimmarola monte et plano et sortione sua de casis de intus castellum nucerie, vel ubicumque
de rebus sortione sua imbentus dederit per iamdictis locis inclitum illud predictus
garofalus genitore nostro et bassi benumdederat; tantum sceptuabit inde de ipsa
sua sortione ipsa pecia da Arenola, et illud ubi fuerat residentes, quod eorum non benumdederat;
nam autem inclitum ipso aliut, quod supra legitur ubicumque exinde inbentus
dederit in montibus quam et in planis, inclitum illud ipsorum prenominati benumdederat,
sicut ipsa carta continebat, que scripta est per truppoaldus notarius, et roborata.
ego qui supra petrus, ego petrus notarius me subscripsi. Secunda carta continebat:
de anno bicesimo quinto principatus salerni domni nostri guaimarii, et quarto anno eius
capue, et quarto anno ducatus eius amalfi et surrentum, et primo anno principatus domni
nostri gisolfi eius filio gloriosorum suprascriptorum eximii principi et duci, quam
et primo anno ducatus illorum apulea et calabria, mensis martius, undecima indictione.
petrus filius quondam nucerini benumdederat petrus filius quondam petri, et nucerini
filio quondam landoni thio et nepotes inclita sortione sua de duobus peciis de
terra, que sunt cum castanieta et quertieta, quod abuerat in loco baniara, una ex
eis pecie est a super ipsa cisterna, que fuit ipsius petri, et ipsa halia pecia da lu abellaneta
in supra ubicunque inbentus dederit de ipsa sortione sua, ipsa iamdicta pecia
278
da la cisterna et da ipso abellanieta suo in supra, inclita sortione sua que legibus ei
ebenire debuerat da consortibus et da iermani sui, inclitum illud ipsius nominati petri
et nucerini benumdederat, sicut cartula ipsa continet. Scripta ipsa cartula per petrus
protonotarius, et ibidem testanti. ego iohannes. In oc ego petrus affirmo. Tertia
carta continebat. In nomine domini bicesimo sexto anno principatus salerni domni nostri
guaimarii, et sexto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfi
et surrentu, et secundo anno principatus domni nostri gisulfi eius filii gloriosorum
suprascriptorum eximii principis et ducis, quam et primo anno ducatus illorum apulei
et calabrie, mense nobember, duodecima indictione. mulier nomine delecta filia quondam
mansoni monachi, que primis fuit uxor maraldi filii quondam iohannis bassi,
et modo sum posteriorem uxorem maranci iudici filii quondam maranci, clarefaciebam
quoniam in omnibus rebus supradicti maraldi; qui fuerat prius biro suo, exet inde pertinente
abere quartam partem de casis ab intus firmamento nucerie per suum firmum scriptum
morgincap, et ipsa iamdicta mulier donaberat et confirmabit ipsorum petri, et bassi
germani filii quondam nucerini et ad mulier nomine maria genitrice illorum, que fuit
uxorem garofali suprascripto genitore nostro tota et inclita ipsa quarta sua de omnibus
rebus, que fuit ipsius maraldi priore biro suo, quod illud abuit per bocabulis et pertinentiis
uius nucerie, monte et plano, et de casis abintus nucerie, vel ubicumque exinde
inbentus dederit de ipsa quarta sua de inclitum illorum donaberat ipsorum predicto germano
tribus sortionibus et predicta maria quartam pars tantum septuaberat exinde de
ipsa quarta sua, quod eorum non donaberat illud de ipsa casa et da barbacianu, quod
emtum habuit petrus clericus per firma cartula et aliquantulum de, …. de pede de
castello nucerie, quod unde supradicta mulier recepi unum aureum tari da ferrandus filius
quondam romoaldi. Nam alius de omnis rebus, quod supra diximus ubicumque exinde
inbentus dederit de ipsa quartam portione sua inclitum illud ipsorum petri et bassi
germani et maria mater et filii donaberat sicut ipsa cartula continet; que scripta est per
petrus protonotarius et roborata. ego qui supra maranci. Ego dauferius. Quarta cartula
est continente de anno bicesimo quarto principatus domni nostri guaimarii eius salerni,
et quarto anno eius capue, het tertio anno ducatus eius amalfi et surrentum gloriosi principis,
mense september, decima indictione. Ideoque ego mulier nomine maria filia quondam
falconi, et que primis fuit uxor quondam nucerini, qui fuit filius iohanni bassi, et
modo sum uxor garofali de loco Iocalanu, clarefacio quoniam a pars ipsius nucerino, qui
fuit priore biro meus, mihi pertinet habere quartam partem per meum scriptum morgincap,
qualiter mihi traditum fuit per ipsum nucerinum biro meus in die nostre copulationis,
279
et ideo ego nominata mulier, bona mea boluntate, per anc cartulam hante presentia
petri iudici et alii testes retrado et remitto tota et inclita ipsa quarta mea portione de
cunta omnis rebus, que fuit ipsius nucerino priore biro meus, monte et plano, stabile et
mobile, het de casis intus firmitatibus nucerie, totum et a funditus ipsa quarta mea parte
siant ad potestatem ipsius garofali posteriore biro meus, faciendum inde omnia, quomodo
et qualiter ei placuerit, sine omni mea et meis eredibus aut cuiquam ominibus contrarietate
vel requisitione. aliut continebat ipsa cartula scripta per iohannem notarium, et
ibidem testati ego qui supra petrus. Ego magnenolfus. Et cum suprascripte cartule, que
aliquantum superius declarate sunt, fuerunt lecte, sicut nobis iamdicti bernandu et iohanne
suprascripti germani et filii supradicti garofali congruum est, vone nostre voluntatis,
ante bonorum ominibus et subscripti testes, per anc cartulam donamus adque ad
semper abendum confirmamus tibi supradicti bassi filii suprascripti nucerini tota et inclita
omnis ipsa rebus, que fuit ipsius suprascripti genitori nostro, qualiter da te iamdicto
bassu nobis de supradicta rebus in sortem ebenire debuit, et qualiter ipsius genitori
nostro ex nobis per tota fines et pertinentia, et bocabolis de predictis locis nucerie, per
supradicte cartule ipsius supradicti genitori nostro fuit et nobis est pertinentes abere, et
de quantum nobis pertinuit in locum baniara, sicut suprascripte cartule continunt, totum
et inclitum illud cum ipse moniminibus et ipse rebus continentibus tibi predicti bassi donabimus,
unde nullam nobis, nec quarta uxori nostre, nec cuilibet ominibus nichil exinde
reserbabimus aliquam portionem, set sicut diximus totum et inclitum illut tibi predicti
bassi donabimus securiter et firmiter, amodo et semper, abendum, dominandum, possidendum,
omnia exinde faciendum, quod tu et tuis eredibus bolueritis, absque omni nostra
et de nostris eredibus, aut cuiquam ominibus contrarietate, vel requisitione. et propter
confirmationem huius donationis nunc presentis suscepimus a te suprascripto bassu
launegilt secundum langobardorum regum edictum, camiso unum in omnis deliberatione;
firmatoque launegilt ipsum aput nos ea ratione; per combenientia guadiam tibi basso dedimus
et fideiussorem tibi posuimus machenolfus filius quondam radoaldi de eodem loco
iocolanu; et per ipsam guadiam obligamus nos et nostris eredibus semper defendere tibi
tuique eredibus tota et inclita suprascripta nostra donatione da pars uxori nostre et da
omnes omines omnique partibus. quod si suprascripta nostra donatio, sicut superius scriptum
est, minime defendere potuerint, tunc, sicut in suprascripta lege langnobardorum
continet de domum et launegilt susceptum, ita nos et nostris heredibus tibi tuique eredibus
adimpleamus, et inde persolbamus iustitia. Nam quando tu iamdictus bassu et tuos
heredes suprascripta nostra donatio per vos ipsis defendere volueritis, licentiam et potestatem
280
habeatis illam per vos defendere, qualiter volueritis cum omnibus muniminibus et
rationibus, quas inde ostendere volueritis, et si, sicut superius scriptum est, nos iamdicti
berenardu et iohannes suprascripti germani et nostris heredibus tibi suprascripti vassi et
ad vestris heredibus non adimpleberimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere
aut contradicere presunserimus, per ipsa guadia obligamus nos iamdicti berenardu et
iohannes iamdicti germani et nostris heredibus componere tibi suprascripti vassi et ad tuis
eredibus triginta auri solidos constantinianos et, sicut superius legitur, adimpleamus nos
et nostris heredibus tibi tuique eredibus. et hec omnia suprascripta fecimus nos iamdicti
germani ante bonorum ominibus et subscriptis testes, et ut quando ipse bassus vel suos
eredes de suprascripta nostra donatione nos vel nostris eredibus autores et defensores
abere quesierint, per omnes bices remittant nobis nostrisque eredibus ipse suprascripte
cartule salbe, quale per nos ei date fuerint, ad habendum nos ipse cartule per omnes
bices diebus sexaginta, et postac completis ipsis diebus sexaginta, post finem facta per
omnes namque bices ipse cartule salbe ipsius vassi et ad suis eredibus redamus ad abendum
illis ipse cartule semper in suprascripta ratione. berumtamen inter birgulos legitur:
et maria mater et filii: et suprascripti disturbati duo virguli legitur: fecimus nos iamdicti
germani ante bonorum ominibus et subscriptis testibus, et ut quando ipse basso vel
suos eredes de suprascripta nostra donatione nos vel nostris heredes... et taliter scribere
rogabimus te iohannes presbiter et notarius. actum tavellara.
+ Ego iohannes clericus et notarius me subscripsi.
+ Ego iohannes clericus.
Torna all'inizio