Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1172 » Pag 189 - 190

7.1172
189
190

189
MCLXXII
A. D. 1052
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense octubris, sexta indictione. Ego iohannes clericus quondam ursi presbiteri,
ante subscriptos testes, pro parte domne theodore domina mea et uxor fuit domni paldulfi
seniorem meum et filium bone memorie domni guaimarii qui fuit princeps et pro
parte de filiis eorum, Ad laborandum tradidi de rebus illorum de locum aputmontem,
quod est in locum ubi trentu dicitur, et est terra cum arbusto per finis et mensuras iusto
passu mensuratas. A meridie fine via sunt inde passi duodecim: Ab oriente abet passos
nonaginta unum: A septemtrione passos sedecim: Ab occidente sunt passi centum. Hec
autem predicta terra cum arbusto per ipsas mensuras ad laborandum tradidimus iohannis
castaldo qui dicitur galiardu de ipsum locum aput monte, pro parte de ipsa domina mea
et de ipsi filii eius; et ipse iohannes conpreensit ipsa traditione cum vice de ipsa via, pro
parte iohannis filio suo: Tali tinore ud ipse iohannes filio suo et eius heredes inclita ipsa
tradictione cum vice de ipsa via nasci nascendo tenere et fobee et omnes illorum utilitatis
ibi facere et abere iusta rationem, et annualiter apto tempore totum illud de super
et de subter laborare et studiare, sicut meruerit, Ud cotidie bonum pareat laboratum et
studiatum, et qualiter cotidie proficiat et non dispereat, et arbores et vites ibidem plantaret
et propaginent ubi meruerit; et semper de aree et de vindemie faciant scire partem
de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, et de illorum heredes, Ud ibi dirigant missum
suum, et de omnia que ibi seminaberint deant ibique inde terraticum ad ipsum missum,
secundum consuetudinem de ipsum locum; et ipsum arbustum et poma, que ibi abuerit
apto tempore faciant salbum, et rationabiliter illud vindemient, et inclita medietate de
ipso vinum et de ipsa poma deant ad ipsum missum, reliquam medietatem sivi abeant.
et ipsa medietas ipsorum seniori mei de ipso vinum reponant in organeum eorum ad cellarium
eorum; indeque et ipsum horganeum semper ipse iohannes filius suprascripti iohannis
faciant studiare et conciare bonum, et ipsum missum et hequum suum nutricent, ut
iustum fuerit; et palmentaticum inde deant, sicut meruerit; et in nativitas domini et in
pasca maiore salutent semper ipsi seniori et illorum heredes. et omni tempore liceat missum
eorum perquirere ipsa tradictione, si non esset bona hoperata, liceat inde pignerare
usque ad legem: et quale tempore ipsa tradictione tenere noluerint, liceat illis inde exire
cum causa eorum mobilia, et ire ubi voluerint. Tantum prius assignent ad portem de suprascripti
seniori et de illorum eredes de ipsa traditione salba et hoperata, quale meruerit.
190
Unde in eo tinore per convenientiam guadia mihi dedit, et ipse ioannes gagliardu
pro vice de ipsum filium suum et ego ipsa guadia suscepi pro parte de ipsa domina mea,
et de ipsi filii eius, et fideiussore mihi posui pro eorum parte petrus germanum suum;et
per ipsam guadiam obligavit seipse iohannes gagliardi et ipsum iohannes filium suum et
eius heredes, ut si omnia suprascripta non adimpleverint, ad ipsi seniori mei et ad illorum
eredes, et aliquit de suprascriptis contradixerint, per ipsam guadiam obligavit se
ipse iohannes et suos eredes componere ad partem de ipsi seniori mei et de illorum eredes
quinquaginta auri solidos constantinianos, et suprascripta adimplere. et ec omnia suprascripta
feci ego qui supra iohannes clericus in presentia ipsius domine mee, et cum
eius licentia. quod scripsi ego iohannes scriba.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscribsi.
Torna all'inizio