116
In nomine domini nostri iesu christi anno ab Incarnatione eius millesimo.
centesimo. vicesimo. octavo. mense novembri octava indictio. ego Petrus
qui de lu presbiter dicitur de loco domicella dum congruum mihi fuit
bona etenim mea voluntate et ante presentiam petri iudicis et alios bonos
homines. promitto atque per hanc chartulam firmiter constabilisco vobis
sarulo et rogerio filio eiusdem sarulo propter ipsam petiam de terra que
est in loco qui dicitur attuborala et abet fines ab oriente. petri de ingu. a
septemptrione via puplica. ab occidente. finis esamu. et petri focaza a meridie
finis aldemari. et iohanne presbyter qui dicitur quaranta. et martinus clericus.
toti de torazanu. Et perexiet in via puplica. Eo quidem ordine ut ego
qui supra petrus et meos heredes illut pastinare debeamus arbores et vites.
seu aliis arboribus fructiferis ut iusto et legitimo ordine sit bene pastinata
seu laborata subter et super eius illut conciare debeamus apto tempore et
dare vobis debeamus terraticum de decem. unam. at vindemiandum vero ipsa
vindemia nos vindemiare debeamus cum nostris operariis et ad palmentum
traere. et quod vinum mundum ibidem deus dederit per medium. illut dividamus
at palmentum vos tollatis inde medietatem et nos reliqua medietate.
ipsum vero piciolum iusto ordine sit bene pisatum seu revallatum. nos supertollere
debeamus inde sortem. et omnia quicquid deus dederit desuper dividamus
per medium et quando ibidem veneritis. vel vestrum hominem direxeritis
per sorcionem vestram de ipso vino recipere at unam personam hominis
dare vobis debeamus manducare et bibere ut iustum fuerit. et per palmenta
mea dare vobis debeamus galline bone due. sortione namque vestra que
vobis inde veniet. vos portare et adducere debeatis ubi volueritis. hoc autem
statuimus. ut si de ista terra exierimus expectetis nos usque in tres anni. si
autem infra tres anni. redierimus. in ac terra revertar. in nostra potestate et
de nostris. heredibus. si autem infra tres anni non fuimus. reversi. iterum predicta
terra revertar in vostra potestate et de vestris heredibus. et ista cartula
sit inanis et bacua. unde obligo me obligo et meas heredes vobis vestrisque
heredibus ut si de is omnibus que superius leguntur non adimpleverimus
117
aut si quit exinde minuare quesierimus vel si nos ipsi tornare
seu removere quesierimus. viginti auri solidos constantinopolitanos nos et
nostros heredes tibi tuisque heredibus. componere obligamus. et ut superius
legitur taliter vobis adimpleamus et persolvamus iustitiam. unde infrascripta
ratione. vadiam. tibi dedi et mediatorem exinde posui videlmum presbiter. et
napolitanu. quam te robbertus clericum et notarum scribere precepi.
+ ego petrus iudex testim sum
+ ego Radulfus presbyter.
|