Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.463 » Pag 159 - 164

5.463
159
164

159
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno duodecimo. sed et iohannes porfilogenito
magno Imperatore eius filio anno primo. die sexta mensis martii
februarii indictione prima neapoli: Visus itaque fuit bitaliano filio quondam petri.
comparare per chartulam comparationis vestra in die vicesima mensis octobrii.
de indictione prima. in auri solidos quadraginta de amalfi ana quattuor
tari per solidos. da stephano qui nominatur cintruto filio quondam domini
iohannis qui iterum cintruto bocabatur. et da iohanne pictulo filio quidem
petri cintruto qui fuit filius memorato domini iohannis cintruto hoc est thio et
nepote. set memorato stephano cum voluntate marenda coniugi sue. et memorato
iohanne puerulo per absolutione gloriose potestatis domini sergii in
dei nomine etminentissimus consul et dux atque domini gratia magister militum.
et una mecum abendo abbocatorem domino petro pantaleo thio suo quem
ipsa gloriosa potestas ad eum abbocatorem dedi pro ipsa sua parbitate. seu et
consensum memorati genitori sui et cum voluntate maria genitrice sua. Idest
integra petia de terra que vocatur campu da culuso positum vero in loco qui
vocatur tertium. cum arvoribus et cum introitum suum omnibusque eis pertinentibus.
pertinente ad eis per memorato iohanne cintruto genitori et abio
illorum et at memorato iohanne cintruto genitori et abio illorum pertinuit
per chartulam comparationis suam quem at nomen suo exinde fecit iohannes
modiosolidos filio quondam domini stephani et quondam domina maria honesta
femina iugalium personarum ipse autem cum voluntate anna coniugi sua. et
at memorato iohanne modiosolidos exinde pertinuit una pars quod est quarta.
et tres partes exinde ad eum pertinuit per chartulam commutationis sua
que de ipse tres partes ad eum fecit domina maria honesta femina filia
160
quondam domini gregorii de gurgite et quondam domina marenda honesta
femina iugalium personarum. conius domini sergii de lonti. quem vero
ipsa chartula comparationis memorati iohannis cintruto cum ipsa chartula
commutationis memorati iohannis modiosolidos que ipsa chartula comparationis
reclarat et cum due chartule promissionis exinde continet tres. ipse
stephano cintruto cum memorato iohanne nepoti suo ille remiserunt apud
memorato vitaliano per ipsa chartula comparationis sua. coherente sivi de
uno latere parte septemtrionis et da duobus capitibus parte horientis et
hoccidentis terra monasterii sancti sebastiani. de alio latere parte meridiana
terra congregationis sancti georgii catholice maioris. de qua venistis vos videlicet
cunta congregationis monachorum monasterii sanctorum sergii et bachii
qui nuc congregatum est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridiarium. et contrastis memorata petia
de iamdicta terra que ipse bitalianum comparatum habuit per memorata
chartula comparationis sua. at quidem sassone filio memorati bitaliani et
at maraldo et iohanne et stephano et petro et gregorio et uterinis germanis
filiis quondam iohannis qui fuit filius memorati bitaliani et altruda filia
quondam petri qui fuit filius memorato vitaliani. hoc est thio et nepotes.
dicendo pars vestra atbersus memorato thio et nepote ut non abuisset memorato
bitaliano genitore et abio illorum comparare memorata petia de
iamdicta terra. propter quod memorata petia de iamdicta terra pertinente
memorati vestri monasterii. et in memorato vestro monasterio pertinet abere
per chartula offertionis et per chartula comparationis que sunt in tumbo
scripte. ideo vultis abere memorata petia de iamdicta terra pro memorato
vestro monasterio. et pars memorati thio et nepotes dicebat ut memorata
petia de iamdicta terra illorum esset. et at eis pertinet per memorato
bitaliano genitori et abio illorum. unde multam altericartionem exinde
inter vos abuistis et per iudicium de iudices publicos ipse sassi cum memoratis
nepotibus suis posuerunt vobis in manum. nos videlicet iohannis
qui nominatur de lonti et stephanum et landolfus et maria honesta femina
et sergium uterinis germanis filiis memorati domini sergii de lonti
nuc vero monacho et quedam memorata domina maria nuc vero monacha
que estra monasterio esse videris iugalium personarum. pro standum nos
exinde vobiscum at legem et pro defendendum nos ad eis illud per ipsa
161
chartula commutationis que at memorato iohanne modiosolidos fecit memorata
domina maria honesta femina nuc vero monacha genitrice nostra.
set nos memorati uterinis germanis cum voluntate memorata domina maria
nuc vero monacha genitrice nostra. et ego memorata maria honesta femina
cum voluntate domini iohannis birticillo viri mei. unde dicebat pars nostra
atbersus vos quod memorata petia de iamdicta terra non est ipsa quod ipsa
chartula offertionis cum memorate chartule comparationis declarat. unde
multam altercationem exinde inter nos abuimus ante iudices publicos quem
ibi supra ambas partes portabimus at iudicandum. et a parte nostra ibidem
ostensa fuit memorata chartula comparationis memorati vitaliani genitori et
abio illorum que ad eum fecit memorato stephano cintruto cum memorato
iohanne nepoti suo. et memorata chartula comparationis memorati iohannis
cintruto genitori et abio illorum que ad eum exinde fecit memorato iohanne
modiosolidos. cum memorata chartula commutationis que at memorato
iohanne modiosolidos fecit memorata domina maria genitrice nostra que in
ipsa chartula comparationis memorati bitaliani declarate sunt. et declarabat
ipsa chartula comparationis memorati vitaliani una petia de terra que
vocatur campu de culuso posita vero in loco qui vocatur tertiu quod est
foris flubeum. cum arvoribus et fructoras suas et cum introitum suum
omnibusque eis pertinentibus. et per coherentiam declaraberunt esse memorata
petia de iamdicta terra que ipse bitaliano genitori at abio illorum
comparavit. ab uno latere terra ecclesie sancti georgii catholice maioris
sicuti inter se terminis exfinat. de alio latere et de ambobus capitibus
terra ecclesie sancti sebastiani sicuti in ipso latere fossatus exfinat. et dum
illa ibidem ostensa et relecta fuisset. iterum dicebat pars vestra atbersus
nos ut memorata petia de iamdicta terra quod ipsa chartula comparationis
memorati bitaliani reclarat campo de culuso. non est campo de culuso set
est campo de lucia. et a parte memorati vestri monasterii ibi ostense fuerunt
quattuor chartule in tumbo scripte set una ex ipse chartule est comparationis
quem appreensi stephanus filius quondam ursi: de integras duas
petias de terra una que vocatur campu de lucia et alia que vocatur castaniolum
positum vero at tertium. et in coherentia declarabat ipsa petia que
vocatur campu de lucia abet ab uno latere et a duobus capitibus terra monasterii
162
sancti sebastiani. de alio latere terra congregationis ecclesie sancti georgii
catholice maioris. alia ex ipse chartule est offertionis quam fecit iohannes.
comitis ripe filio memorati stephani comitis ripe at nominato christoforio
venerabili igumeno monasterii sanctorum sergii et bachii de integra portione
sua de casale qui vocatur in campo de lucia positum at tertium. alia
ex ipse chartule est venditionis quem fecerunt petru comitis ripe et theodonanda
honesta femina germanis filiis quondam venerabilis memorati domini
stephani comitis ripe et quondam venerabilis domina maria honesta femina
iugalium peronarum. set ipse petru comitis ripe cum consensu theodonanda
honesta femina coniugi sue. at nominato pachumio venerabili igumeno
memorati monasterii sanctorum sergii et bachii qui nunc situm est at intus
castro lucculano. de integras singulas portiones illorum de memoratum casale
positum at tertium in campu de lucia. pertinente ad eis per memoratis
genitoribus illorum. alia ex ipse chartule est venditionis quem fecit gregoria
honesta femina filia memorati domini stephani comitis ripe et quondam
memorata domina maria honesta femina iugalium personarum. relicta quondam
domini stephani tribunum. at nominato memorato domino pachumio
venerabili igumeno memorati monasterii sanctorum sergii et bachii qui
tunc erat in memorato castro lucculano. de integra portione sua de memoratum
casale positum at tertium in campu de lucia pertinente ad eam
per memoratis genitoribus suis. et iterum a parte memorati vestri monasterii
ibi ostensa fuit una chartula in tumbo scripta quam fecit memoratus
stephanus at nominate memorate marie coniugi sue. de sexuncias de memorate
ambe petie de iamdicta terra que ipse stephanus comparate abuit
per memorata chartula comparationis sue et alie chartule qui declarabat
memoratum campum. esse in campu de lucia. et dum ille ibidem ostense
et relecte fuissent tribuerunt exinde inter nos oc iudicium ut non potuissemus
nos defendere memorata petia de iamdicta terra at memorato sassi
et at memoratis nepotibus suis. propter quod illa esset pertinente memorati
vestri monasterii et in memorato vestro monasterio pertinet memorati vestri monasterii et in memorato vestro monasterio pertinet per memorate
chartule. set memorato vestro monasterio abere memorata petia de
iamdicta terra et nos retderemus vobis memorata chartula comparationis
memorati vitaliani cum memorata chartula comparationis memorati iohannis
163
cintruto que ad eum exinde fecit memorato iohanne modiosolidos. eo quod
memorata petia de iamdicta terra est in campu de lucia sic quomodo memorate
chartule vestre declarat. et poneremus nos vobis chartula recitatiba ex
ipsa petia de iamdicta terra. et quia impresentis recolsimus nos da memorato
sassi filio memorati bitaliani et da memoratis nepotibus suis memorate ambe
chartule comparationis cum memorata petia de iamdicta terra et retdidimus
vobis ille. ita et nos memoratis uterinis germanis per anc chartulam et pro eodem
iudicio promictimus et firmamus vobis et per vos in memorato sancto et
venerabili vestro monasterio. nos autem cum voluntate memorata domina maria
nuc vero monacha genitrice nostra et ego memorata maria honesta femina
cum voluntate memorati domini iohannis virticillo viri mei. quia numquam
presummimus nos vel heredes nostris aut alia quabis persona in nostra vice.
neque abeamus licentiam aliquando tempore vos aut posteris vestris memoratoque
vestro monasterio querere aut contrare memorata petia de iamdicta
terra per nullum modum nec per summissas personas a nunc et imperpetuis
temporibus set illa in vestra vestrisque posteris memoratoque vestro monasterio
sit potestate per omnem ordine et tenore sicuti per firmissima chartule
vestre continet. asque omni contrarietate nostra et de nostris heredibus.
et si quabis persona vos aut posteris vestris memoratoque vestro monasterio
exinde at querendum venerit per nos aut per nostros heredes vel per memorata
chartula commutationis que aput vos remisi que memorata domina
maria genitrice nostra factam abuit at memorato iohanne modiosolidos que
ipse iohanne modiosolidos datam abuit at memorato iohanne cintruto. tunc
nos et heredes nostris vobis vestrisque posteris et at memorato vestro monasterio.
exinde desuper tollere et tacitos facere debeamus asque omni data
occansione. Quia ita inter nos exinde iudicatum est. Si autem aliter fecerimus
de his omnibus memoratis ut super legitur per quobis modum aut
summissas personas tunc componimus nos et heredes nostris vobis vestrisque
posteris memoratoque vestro monasterio auri solidos ducentos bythianteos.
et hec chartula promissionis recitatiba ut super legitur sit firma scripta
per manus petri curialis quem scribere rogatus per indictione memorata
prima + hoc signum + manus memorata persona quod ego qui memoratos
pro eis subscripsi + et oc memorati sumus quia nos memorati uterinis
164
germanis per iudicium de ipse iudices publici retdidimus at memorato sassi
et at memorati nepotibus suis in dupplum memoratos quadraginta solidos
quod memorato vitaliano genitori et abio illorum dedi at memorato stephano
cintruto et at memorato iohanne nepoti suo per memorata chartula comparationis.
et sic recollisimus nos da eis memorata petia de iamdicta terra
cum memorate chartule que simul superius vobis retdidimus sicut superius
legitur.
+ ego landolfus subscripsi +
+ ego petrus filius domini iohannis testi subscripsi +
+ ego petrus filius domini stefani testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
prima +
Torna all'inizio