265 
Christe fave. 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro michaele magno imperatore anno secundo: die sexta decima 
mensis martii indictione quarta neapoli: Certum est me stephanum qui nominatur 
cotticato filio quondam petri. abitator vero in loco qui vocatur 
setari quod est foras flubium: una cum volumtate presente eupraxie coniuge 
meae: A presenti die promtissima voluntate venundedi et tradidi vobis 
domino stephano venerabili abbati monasterii sanctorum seberini et sossii 
ubi eorum venerabilia quiescunt corpora. et per vos in eodem sancto 
et venerabili vestro monasterio: Idest integrum omnem licere et portione 
seu pertinentia mea ex integrum casale qui nominatur at illu buccatortiu 
positu vero in loco qui vocatur ad sanctum petrum at calistum eadem parte 
foras flubium. una cum arboribus fructiferis vel infructiferis et cum introitum 
suum omnibusque eis generaliter pertinentibus qui mihi pertinet 
per quondam maria genitrice mea qui fuit filia sergii cotticati de loco qui 
vocatur giniolo eadem parte foras flubium et ad eidem sergio abio meo 
pertinuit pro pastinatione sua de memorato vestro monasterio: de qua nihil 
mihi exinde aliquod remansit aut reserbavi nec in aliena persona commisi 
potestate. et a nunc et deinceps a me vobis et per vos in eodem sancto 
et venerabili vestro monasterio sint potestatem queque exinde facere volueritis. 
et neque a me memorato stephano qui nominatur cotticato una 
cum voluntate presente iamdicte eupraxie coniugi meae neque a nostris 
heredibus nullo tempore numquam vos prenominato domino stephano venerabili 
abbati aut posteris vestris vel memorato sancto et venerabili vestro 
monasterio quod absit abeatis de oc que superius vobis venundedi aliquando 
quacunque requesitione aut molestia per nullum modum nec per 
summissis personas ha nunc et in perpetuis temporibus. et si quabis personas 
vos aut posteris vestris vel memorato sancto et venerabili vestro monasterio 
exinde at querendum benerit per me aut per meis heredibus tunc 
ego et heredes meis vobis posterisque vestris et ad memorato sancto et 
266 
venerabili vestro monasterio exinde desuper tollere et tacitos facere debeamus 
asque omni data occansione: Quia ita nobis complacuit: Si autem 
ego vel heredes meis. quobis tempore contra anc chartulam ut super legitur 
benire presumserimus et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut 
summissas personas tunc componimus vobis posterisque vestris et in memorato 
sancto et venerabili vestro monasterio auri solidos duos bythianteos: 
et hec chartula benditionis ut super legitur sit firma: scripta per manus 
sergii scriniarii filius domini leonis curialis scribere rogatus per indictione 
memorata quarta + 
hoc signum + manus memorati petri qui nominatur cotticato ipse vero 
cum voluntate iamdicte eupraxie coniugi sue ego qui memoratos pro eis 
subscripsi et memorati tari traditos bidi + 
+ Ego petrus Curialis testis subscripsi et memorati tari traditos bidi + 
+ [… ………. ……. .. ……. ….. …. .. 
….. …. …….. ….] + 
+ Ego stefanus curialis et scriniarius testis subscripsi et memorati tari 
traditos vidi + 
+ Ego leo Curialis qui memoratos post subscriptionem testium et memorati 
sergii scriniarii filii mei qui anc chartulam benditionis per mea preceptione 
scripsit: Ideo manus mea propria complevi et absolvi per indictione 
memorata quarta +
  |