Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.417 » Pag 278 - 279

2.417
278
279

278
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius tertia indictione. memoratorium
factu a nobis maio filio mauronti, et mari et alexandrus germani filii mirandi, et aghino
filio ursi qui sumus thii et nepotes, eo quod ante subscripti nobilibus, astante guido et guaimari
seniorem nostrum, et per illorum solutionem tradidimus in partione ad pastenandum . . .
summi magister filio iohanni et alagerni filio basili, qui sunt amboque socrum et generum abitatores
in tabellara, una pecia de terra campense cum arboribus, quod abemus in eodem loco
tabellara, ubi proprio . . . actum sarnense quod ipse maurontus ipsa rebus
in suo nomine paratum abuit infra hec finis et mensuria; ab oriente fine nostra, sicut medio ballone
discernit et termiti ficti sunt, abet inde passos octuaginta duo; de capite fine bia publica
qui deducit ad lagu, sunt inde passi nonaginta: da pars hoccidentis fine de heredes maioni, sicut
medio limite discernit et qualiter rebolbit, abet inde passos sexaginta: a meridie fine nostra,
sicut terminatum est, abet inde passos alii sexaginta, totum mensuratum fuit ad passum qui
singnatum est in columnea marmorea sancti mathei de archiepiscopio salernitano. hec tota
et inclita ipsa rebus per iamdicte finis et mensuria ipsa percurrit et cum bice de bia sua
hinclitum illut eorum tradidimus in partione ad pastenandum . . .
ut amodo et usque duodecim anni completi illis et illorum eredibus sue potestatis tenere et
dominare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem facere, et in totum illut, ubi
meruerit, arbores et bites plantare, et quantum binum et frugens inde exierit amodo et usque
nobem anni completi, totum illut sibi abere, faciendum que boluerit; et da ipsi nobem anni
completi in antea usque ipsi duodecim anni, ut amodo se compleant, quantum binum inde
exierit, medietatem illut nobis dare, et medietatem inde sibi abere; et de que amodo ibidem
seminaberitis per annum, ipsum terraticum nobis totum dare. ad completi autem ipsi duodecim
anni in tota ipsa terra per ipse finis et mensurie aberent arbustum bonum factum bitatum
de bono bitineo, et operatum et cultatum et clusum, sicut loci illius est consuetudo et de tantos
annos meruerit; et plicaret se et suis et nos nostrisque eredibus . . . tota ipsa
rebus per medium equaliter: nos tollamus illut prius medietatem quale boluerimus, et illis
et ad eorum eredibus tradamus in sorte ipsa alia medietate cum bice de bia sua per talem
securitatem bonam factam secundum legem, ut semper illis et illorum heredibus securiter illut
279
abere possam semper defensatum per nos et nostros filios et eredes da omnis omines. preter si
reditum aut palmentum ibidem abuerit et hebenerit in ipsa sua sortione, abeant illut sibi; et si
ebenerit in ipsa nostra sortione, potestatem abeant illis eos exinde disturbare et excutere cum
omnis sua causa que ibi abuerit, et portaret illut ubique boluerit apsque nostra requisitionem.
preter, si aliquando ipsa sua sortionem abuerit daturam aut bindituram, sicut de illorum potestatem
exet substractum, ille et suis eredibus illut bindant ad iusto pretium et faciant nos inde
scire pro illut emendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si per ipsa constituta
noluerimus illut emere et daret inde eorum iusto baliente pretium, tunc post ipsa constituta
liceat illis eos dare cui boluerit; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut vel exinde dederit,
sicut de illorum potestatem exet substractum apsque nostra solutionem, tunc sine pretium rebertas
ad nostra potestatem. unde in eo hordine guadia nobis ipsi summo et alagerno dederunt,
et mediatorem nobis posuerunt ademari filium andree; et per ipsa guadia obligaberunt se suosque
filios et eredes, ut si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleberit
et aliquit inde contradisserint, tunc per ipsa guadia componere obligaberunt se suosque eredes
nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos costantinos et per inbitis nobis nostrisque eredibus
adimplerent. et si aliquando tempore de ac terra salernitana exieritis aliubi ad abitandum
et ipsa sua sortione non fuerit data, sicut supradictum est, inclita ipsa sua sortione rebertas ad
nostra et de nostris eredibus potestatem ad tenendum et frudiandum illut, et de ipso frudium
faciendum que boluerimus; et si usque tribus anni in ac terra rebersi fuerit ad abitandum, inclita
ipsa sua sortione rebertas ad illorum potestatem, ad tenendum et abendum illut in iamdicta
rationem; et si usque tribus anni ic ad abitandum rebersi non fuerit, licead nos de ipsa sua sortione
omnia facere quod boluerimus da ipsi tribus anni completi in antea. et unc brebem scripsi
ego radoaldus notarius.
+ ego arechisi
+ ego teudericus me subscripsi
+ ego maio.
Torna all'inizio