|
168
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filii
eius gloriosi principibus, mense magius decima indictione. memoratorium factum a me martinus
domini misericordia abbas ecclesie sancti maximi, qui situm est intus hanc salernitanam cibitatem,
et una mecum adesset guaiferius castaldus advocatorem meum, eo quod ante supscripti
ydoneis hominibus per bona combenientia per largietate et absolutione de heredes domni guaiferii
principis et dominorum ipsius ecclesie tradidi guinardi liber homo terra cum abellanietum
et bacuum uno teniente, quod pars ipsius ecclesie abet in locum flumicellu ubi proprio bolaczanu
bocatur finibus (deest nomen) per ec finis et mensuria: a pars occidentis fine bia caba, sunt exinde
passos quadraginta duo: A pars meridie fine predicte ecclesie, sunt exinde passos septuaginta
quadtuor: de alia parte, quod est ab orientis, similiter fine ipsius ecclesie, sunt exinde passos
triginta unum: a pars septemtrionalis fine predicte ecclesie, sunt exinde passos sexaginta sex,
totum ad iusto passu homini mensuratum. hec bero rebus, qualiter superius finis posite sunt et
mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut ei tradidimus tali ordine, ut amodo et usque
decem anni completi licead illum et eius heredes tota supradicta rebus sue potestatis tenere; et
si voluerit ibidem residere et abitare et omnis sue utilitati ibidem facere iusta ratione, et de
quod annualiter ibidem seminatum fuerit amodo et usque ipso constitutum, deant exinde in pars
ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et si boluerit, omni tempore
licentiam abeant ipse guinardus et eius heredes tota ipsa rebus per iamdicte finis et mensurie
cum bice de bia sua tenere ad sue potestati et omnis sue utilitati ibidem facere iusta ratione, et
totum ipso abellanietum abtis temporibus arare et studiare, et cura exinde abere, et colligere
ipse abellane et seccare et per medium ille dividere: pars ipsius ecclesie tollat illut medietatem,
et ille et eius heredes medietatem; et quale missum ibidem direxerit pars ipsius ecclesie pro
recipiendum ipsa sortione de ipsa ecclesia, dum usque ibidem steterit pro recipiendum ipse
abellane, ille autem et eius heredes eum notrire secundum sua possibilitate et recipiat eum in
casa sua. et ad completi ipsi decem anni ille autem et eius heredes totum ipso bacuum, qui intro
ipse finis est, abeat abellanietum factum et cultatum et cooperatum, sicut locus ipse meruerit,
et sicut de tantos annos abellanietum meruerit esse; et da completo ipso constitutum in antea
omni tempore, si eorum placuerit, totum illut per iamdicte finis et mensurie tenere ad sue potestati
cum bice de bia sua, et totum illut laborare et cultare sicut meruerit, et quante abellane
169
de ipsa abellanieta da completi ipsi decem anni in antea colligere et abere potuerit de illut quod
ille pastenaberit, tertiam partem de ipse abellane secche in pars ipsius ecclesie deat, et ipse alie
due sortionis sibi abere, et de ipso aliut qui modo est abellanietum factum, deat exinde in pars
ipsius ecclesie medietatem de ipse abellane secche et ipsa alia medietatem sibi abere. et si forsitans
ille vel eius heredes de ac terra salernitana exierit et aliubi ad abitandum perrexerit, tuc
tota supradicta rebus perveniad ad potestatem ipsius ecclesie; et si infra tribus anni in ac terra
rebersi fuerint ad abitandum, tuc ipsa rebus rebertar ad eorum potestate ad abendum semper
in predicta ratione. et si ipse guinardus et eius heredes, a quo noluerit ipsa rebus tenere et
laborare, licentiam abeat inde exire cum omnis sua causa que ibi abuerit, et portare eos ubi
boluerit sine cuiuscumque contrarietate, et tota supradicta rebus rebertar ad potestatem ipsius
ecclesie. Unde pro taliter guadia nobis ipse guinardus dedit et mediatorem mihi posuit leo
atrianense filius boni; et per ipsa guadia hobligabit se et suos heredes, ut si aliquit, de quomodo
superius legitur, quesierit remobere aut contrare et talia non adimpleverit, tunc per ipsa
guadia hobligabit se et suos heredes componere ad pars ipsius ecclesie triginta auri solidos
constantinos. et hunc brebem scripsi ego aghenardus notarius qui interfui.
+ ego mirandus notarius me subscripsi
+ ego ioannes
+ ego ursus me subscripsi.
| |