|
47
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius
millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense iunio undecima
indictione. Ante me Petrum iudicem Ursus qui cognominatus
est Cafarellus filius quondam Sergii et Pulixena, que est uxor
sua, filia quondam Alferii coniuncti sunt cum Iohanne monacho monasterii
Beati confessoris adque pontificis Leonis, quod domnus
Leo reverentissimus abbas eiusdem monasterii a nobo construere fecit
fundamine in terra sua propria pertinentia foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Beteri, et per ipsos Ursum et Pulixena ostensa
est una cartula divisionis ... Cum autem ipsa cartula ostensa
48
fuerat ac lecta clarificaverunt ut de ipsa secunda sorte quam ipsi Ursus
et Pulixena compreenserant, sicut suprascripta cartula continet,
et de ipsa medietate eorum de suprascripto molino et de usu aquarum
et arcaturia sua et de ipsa curticella que ibi coniuncta est et de
omni pertinentia sua medietatem pertineret ipsi Urso et medietatem
suprascripte Pulixene; et de ipsa medietate quam de eo ipsi Urso
pertinet, quartam partem pertinere dixerunt ipsi Pulixene per
suum scriptum morgincaph ei ab ipso viro suo dato alia die eorum
copulationis, et tres partes ipsi Urso. et volens ipsa Pulixena ipsam
medietatem suam et iamdictam quartam partem suam sibi de eo
ut dictum est pertinentes consentiente ei ipso viro suo adque comuniter
venundare et obserbans ea que in Langobardorum regum
edicto scripta sunt de muliere que res suas consentiente viro suo
aut comuniter venundare voluerit, fecerunt illud notitiam duobus propinquioribus
ipsius Pulixene parentibus, et in mea et ipsorum parentum
presentia ipsa Pulixena violentia aliqua se pati non reclamavit nisi
bona sua voluntate ipsam medietatem et iamdictam quartam
partem suam sibi de eo ut dictum est pertinentes se dixit venundare,
ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stavile debeat
permanere, et ego in hac cartula manus ponam quam Iohannes
scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit. et
ideo ipsi vir et uxor, Ursus et Pulixena, sicut eis congruum fuit, bona
eorum voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam comuniter
venundederunt ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti
monasterii Sancti Leonis totam et integram suprascriptam secundam
sortem quam compreenserant de suprascriptis rebus sicut
suprascripta cartula continet et integram ipsam medietatem eorum
de suprascripto molino et de iamdicta arcaturia et usu aquarum
et de ipsa curticella que ibi coniuncta est et de omni pertinentia
sua, cum omnibus que intra illud sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de ipsis viis qualiter suprascripta cartula continet, et
cum suprascripta cartula. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem
qualiter suprascriptum est semper sit in potestate ipsius
domni abbatis et successorum eius et partibus suprascripti
49
monasterii Sancti Leonis et liceat ipsum domnum abbatem et suos
successores et pars eiusdem monasterii de ea facere quod voluerint,
et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor comuniter
susceperunt ab ipso Iohanne monacho pro parte suprascripti
monasterii statutum pretium auri solidos tarenorum ex moneta
Amalfitanorum triginta *** in omni deliberatione. et per
convenientiam ipsi vir et uxor, Ursus et Pulixena, tamen ipsa Pulixena
cum consensu et voluntate suprascripti Ursi viri et mundoalt
sui, cum consensu et voluntate omnia que in hac cartula scripta et
scribenda sunt fecit, comuniter guadiam ipsi Iohanni monacho dederunt
pro parte suprascripti monasterii et fideiussorem ei pro ipsius
monasterii parte comuniter posuerunt Leonem filium quondam
Ciceri calzolarii, et per ipsam guadiam comuniter obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius
successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod
eidem Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii ut
dictum est venundederunt ab omnibus hominibus et partibus; et
ipsi vir et uxor comuniter tribuerunt licentiam ut, quando ipse
domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint,
cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor, Ursus et Pulixena,
et eorum heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus
suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam comuniter obligaverunt se et suos heredes componere
ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti
monasterii centum auri solidos constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. verumtamen hoc memorari facio ut, quando
ipse domnus abbas et suos successores et partes suprascripti
monasterii ipsos vir et uxor et eorum heredes defensores de eo habere
quesierint, tunc per omnes vices ipse domnus abbas et suos
successores et partes suprascripti monasterii dent eis et eorum heredibus
suprascriptam cartulam iusta ratione salbam abendam per
omnes vices diebus sexaginta et tunc per omnes vices ipsi vir et uxor
et eorum heredes integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum
50
est ipsi domno abbati et illius successoribus et partibus
suprascripti monasterii defendant sicut suprascriptum est, et
post completos ipsos dies per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum
heredes cartulam ipsam rationaviliter salbam qualem eis data fuerit
illis reddant per suprascriptam guadiam obligationisque penam;
et suprascriptam venditionem a parte meridiei coniuncta est ad
aliam terram quam partibus suprascripti monasterii pertinet per
datum Ademarii filii quondam Madelmi et Blatte uxoris sue.
hec suprascripta fecit ipse Iohannes monachus per imperium suprascripti
domni abbatis. suprascripto disturbato legitur
"Ademarii". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |