|
216
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio
eius gloriosi principibus, mense december tertiadecima indictione. Ideoque nos, hi sumus stephanus
filius maioni de locum tostazzu finibus nucerie, quam et ego mulier nomine maralda et uxor
sum predicti stephani quoniam declarati sumus, quia non habemus filium nec masculum nec
femina, qui nobis hereditare aut succedere debeat; modo quidem, sicut domino placuit et nobis
dominus inspiravit, pro amore omnipotenti deo et salvationis et redemtionis hanime nostre, ante
presentia leoni iudici et subscripti boni hominibus, bone nostre bolumptatis, per hanc cartula
pro cristi et salvatori nostra misericordiam et pro salutis hanime nostre et nostris parentibus,
offeruimus nos ambo nominati stephanus et maralda vir et uxor unanimiter parique consensum
in hecclesia vocabulum sancti martini, qui dedicatum et fundatum est intus ipsa firmitate noba
nucerina de ipsum monticellum, tota et inclita ipsa rebus nostra, quem habemus in dictum
locum tostazzu cum arbustis vitatis et castanietum, quantum nobis est pertinentem, que est
nostra sortionem de ipse tribus pecie de terra; duo cum arbusti vitatis, et una cum castanietum
et aliis arboribus suis. prima pecia cum arbustis vitatis, que est in locum tostazzu, ubi proprio
toppi et genucianu dicitur, habet finis: a pars semptemtrionis fine via publica: a pars orientis
217
fine terra sancti laurentii et perexet usque in fine que fuit odelchisi diaconi, quod modo retinet
et dominat dominicus presbiter filius cunari: a pars meridie fine ipsius dominici presbiteri: a
pars occidentis fine de heredes dauferi qui fuit castaldus. secunda pecia cum arbustis vitatis in
dictum locum tostazzu, ubi proprio cannitu dicitur, habet finis: a pars orientis fine via publica:
a pars meridie fine terra domnica: a pars occidentis fine cennami filius ciceri: a pars septemtrionalis
fine de heredes gualprandi, quod modo retinent et dominant maraldus subdiaconus filius
petri. ipsa tertia pecia de terra cum castanietum in eodem locum tostazzu abet finis: de supter
parte a septemtrione fine via publica, que pergit ad stavi: a pars occidentis fine terra sancti quirici:
de super a pars meridie, quomodo serra de ipsum munticellu discernit, fine terra sancte
marie plevis de nuceria: a pars orientis fine terra domnica. de ista supradicta tres clausora,
quomodo superius finis posite sunt, cum finis et vice de vie sue et cum omnia infra se habentibus,
trasactibus nomen et a funditus inclitam quartam partem infra supradicte finis in prephata
hecclesia sancti martini offeruimus; in tali ratione, ut amodo et semper ipsa iamdicta hecclesia
et eiusque rectores ipsa supradicta rebus quod in eadem hecclesia offeruimus, eos habendum,
dominandum, possidendum, et de ipso frugium omnia exinde semper faciendum quod voluerit.
quam et per bonam convenientiam et sua bona volumptate guadia dedit cicerus, qui est uterinus
germanus meus petri presbiteri filius amati qui est rector et custos ipsius hecclesie ipsius sancti
martini, et mediatorem ei posuit berenardus filius iaquinti de locum torriccle; tali ordine, ut
per nullis modis vel rationibus querant ipsa nostra offertione removere aut contrare; et si eos
removere seu contrare voluerit per quabis rationibus, ut de potestate de ipsa hecclesia et de eius
rectores eos tollere quesierit aut presumpserit, obligavit se ipse cicerus germanus meus et suos
heredes per ipsa eadem guadia, ad componendum ad predicta hecclesia vel ad eius rectores viginti
aurei solidi constantiniani, et per invitis taciti et vacui exinde permaneant omni tempore,
et predicta nostra offertione omni tempore firmiter et securiter habeant ipsa iamdicta ecclesia
sancti martini et eius rectores; ex qua promisimus et obligavimus nos nominati stefanus et maralda
vir et uxor, et nostris heredibus ipsa supradicta rebus in prephata hecclesia sancti martini
et ad eiusque rectores predicta rebus, quod ibidem offeruimus, antistandum et defensandum ab
omnibus hominibus. quod si etc. Statuta multa viginti aureorum solidorum constantinianorum.
Si autem ipsa supradicta rebus que est nostra offertione, pars de episcopio aut de dominiis ipsius
hecclesie eos tollere aut contrare voluerit ipso frugium de ipsa supradicta rebus, ut de potestate
de ipso sacerdote siad distractum, tunc presentaliter ipsa supradicta rebus cum ipso frugium redeant
ad potestatem de nostris heredibus; et ubi ad potestatem de nostris heredibus redierit,
semper per ista cartula ipsa supradicta rebus cum ipso frugium omni tempore redeant ad
potestatem de ipsum rectorem eiusque hecclesie, qui in eadem ecclesia officiaverit et regimen
218
exinde habuerit, et ad prephatam hecclesiam, ad eos semper habendum in predicta ratione ipsa
hecclesia sancti martini et eius rectores. quam te guisonem notarium scribere rogavimus. actum
nuceria.
+ ego qui supra leo
+ ego iohannes presbiter
+ ego petrus diaconus
+ ego iochardus.
| |