Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.451 » Pag 333 - 334

2.451
333
334

333
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni, et quarto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense iunius quinta indictione. memoratorium
factu a me lanfrid diaconus filius quondam iaquinti, eo quod ante subscripti testes coniuntus
sum cum alphanus germanus meus ad dibidendum cum eum terra cum casa fabrita solarata de
intus anc salernitanam cibitatem, qui est a super casis de eredes radelgrimi iudici, que nobis
est pertinentes da suprascripto genitorem nostrum, qui a pars meridie . . . occidentis a super
parte coniunta est ad andita. quit statim ego nominato lanfrid dibidit eos totum et fecit inde
due sortionis da anditum ipsum, qui est a pars occidentis et quomodo derictum badit per facie
subtana de pila fabrita, que est in medium subtus ipso cellarium et derictum in fine petri filii
andree; una sortione in pars meridie, et alia in pars septemtrionalis. Unde prius ipse alphanus
compreensi in sorte tota et inclita ipsa sortione, qui est a pars meridie subtus et super da
facie de ipsa pila et da predicto andito, sicut diximus, in subtus usque in ipso andito subtano,
ita ut omni tempore derictum se ascendad da facie subtana de ipsa pila usque tectum de ipsa
casa; et ipse lanfrid diaconus compreensit in sorte tota et inclita ipsa sortione a pars septemtrionalis
da ipsa facie subtana de ipsa pila usque ipso andito suprano subtus et super. ec dibisio
inter nos fecimus, et unusquisque sortis ipse inter nos compreensimus et tradidimus cum omnia
intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bie et de ipsa andita sua, ad
securiter et firmiter omni tempore ego et meis eredibus supradicta mea sortione illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod boluerimus. verumtamen, si per medium
parietem ad fabricandum benerimus, communiter illut mittamus iusta ratione usque in
ipsa facie subtana de ipsa pila, et per partes licead nos in ipsa pila bordones ponere et caput
de trabes iusta ratione, et in ipso parietem faciamus per partes sagittaroles, sicut meruerit,
iusta ratione. Unde pro taliter guadia mihi dedit et mediatorem mihi posuit berrengneri filius
maraldi; et per ipsa guadia obligabit se suosque filios et eredes, ut si aliquit de quod superius
legitur, quesierit remobere aut contrare et in suprascripta dibisione firmiter non permanserit,
componere obligabit se suosque filios et eredes mihi meique eredibus quinquaginta auri solidos
constantinos, et ec sortis omni tempore inter nos et nostris eredibus firme permanead, sicut superius
legitur. tamen, si quis ex nos vel nostris eredibus de ipse sortis absque colludio per legem
perdiderimus, unus alterum iusta ratione inter nos restauremus per supradicta guadia et obligata
334
pena. verumtamen unusquisque ipse sortis compreensimus inter nos, qualiter nunc modo
edificate sunt, et in antea ibidem a foris istut edificare boluerimus cum bice de ipse bie et ipsa
andita sua, et firmiter omni tempore illut abeamus et possideamus, sicut et illo aliut que supra
diximus, per supradicta guadia et obligata pena. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius
qui interfui. verumtamen oc recordamus, quia dedit modo mihi ipse germanus meus sidecim
auri tari pro ipsa sortiome sua qui est remeliorata. et ego superius dictus ademari notarius
subiunsi.
+ ego disiiu
+ ego alderissi notarius me subscripsi
+ ego lamfreda.
Torna all'inizio