Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1059 » Pag 3 - 4

7.1059
3
4

3
+ In nomine domini vigesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimari,
et hoctabo anno principatus eius capue, et septimo anno ducatus illius amalfi et sirrenti,
et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatus domni gisulfi eius filii eximii principis
et ducis, et tertio anno ducatus illorum apulie het kalabrie, mense ianuarius, quartadecima
indictione. Memoratorium factum a me domnus iohannes gratia dei abbas monasterii sancte
sofie, quod a nobo fundamine construxit quondam guaiferius comes in rebus intus cibitate
salerno, eo quod ante subscripti testes per combenientia pro bies ipsius monasterii et pro
bice domne gemme que fuit uxere supradicti guaiferii, tradidit dominici filio quondam
petri de locum barbacianum una pecie de terra pertinentem ipsius monasterii et iamdicte
gemme, quod abet infra fines de nucerie, ubi at pecte dicitur, que est per ec finis et mensure:
a subtemtrione fine bia stabiana, passi duodecim, et de alie tribus partibus fine
iamdicti monasterii et iamdicte gemme: ab oriente passi duocenti quinquaginta quattuor: a
meridie passi biginti sex: ab occidente passi duocenti biginti quattuor, totum mensuratum at
iuxto passum ominis inclitum illut per iamdicte finis et mensure ego iamdictus abbas pro
bice ipsius monasterii et iamdicte gemme ipsius dominici at pastenandum arbustum tradidit
cum omnia infra se abentes et cum bice de bia sua, tali ordine, ut amodo et omni
tempore at sua et de suis eredibus et ominibus, quod illut ibi miserit at lavorandum, sint
potestatis illut tenere, dominare, fobee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem faciant,
et eos illut lavorare, pastenare, ubi meruerit, arbores et vites illut ibidem pastenare, sicut
locus ipse meruerit, ut in melius proficiant et non dispereant. Sic namque, ut completi
amodo et usque duodecim anni completi ibidem abeant arbustum vonum factum et surtum,
sicut meruerit; et amodo et usque se complunt decem anni, quantum binum inde exierit,
4
illut sibi abeant; et da ipsi decem anni in antea per omnis annum per tempore de bindemie
faciant ille het suos eredes, nos vel partibus predicti monasterii et iamdicta gemma et suos
eredes, ut ibidem dirigamus missum nostrum et illut bindemiare, het binum quod inde
exierit, per medietatem nobiscum illut dibidere: ipso missum nostrum tollat medietatem,
et illut medietatem; et ipsa nostra medietate de ipso binum illut atducant salbum usque
at cellario ipsius monasterii et iamdicte gemme, quod abet in locum barbaciano da ipso
mercatu in subto. Et mitdant ipso binum in organea nostra, que per illut fiat conciatum,
sicut meruerit, sequentes binum quod ibidem miserit, et ipso missum nostrum illut nutricare,
sicut iuxtum fuerit, et palmentaticum ei deant iuxta rationem, et de quod ibi seminaberint,
deant nobis terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore
ille het suos eredes de ipsa tradictione in iamdicto ordine tenere noluerint, aut non potuerint,
liceat ille het suos heredes inde exire cum omnis causa sua mobilia, et ipsa tradictio
lavorata et cultata vona et surta remittant ad partem predicti monasterii et ad ipsa
gemma et at suos eredes. unde pro taliter per vona convenientia, et una mecum exet atvocatorem
predicti monasterii, guadia nobis ipse dominicus dedit et mediatorem nobis posuit
iohannes filius iohanni tralopuli per absolutionem ipsius genitoris eius; et per ipsa guadia
etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego petrus protonotarius.
+ Ego Iohannes.
Torna all'inizio