Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.31 » Pag 105 - 107

9.31
105
107

105
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense septembri
sexta indictione. Ego Petrus filius quondam Mauri su[b]diaconi
clarifico me habere rebus in locum Trintinaria et in locum
Ridilianum ubi proprio Monticellum dicitur et in locum
Pazzano per finis et bocabulis eiusdem locis seu et per aliis
locis Caputaquensis et casis constructis cum vice de cisterna
intus castello vetus Caputaquis, et sunt ipsis rebus terris
cum vineis et terris laboraturie et aquaria cum saliceta et t[er]ris
cum arboribus pertinentes michi a parte suprascripti genitori
meo seu et per meis rationis. nunc autem congruum est
michi per bonam convenientiam totum et integrum illut thignare
ad Petrum diaconum et Grimoaldum et Pinninum germanos
et fratres mei insobrini et filii quondam Iohanni, sicut
lex et consuetudo decurrit per finibus Caputaquis
de rebus thignate, et dum id[o]nei homines interessent, per
convenientiam, per anc videlicet cartulam thignabi vobis suprascripti
germani cuncta res mea st[a]bilem quantum
quantoque michi est pertinentes per finibus Caputaquis et
106
per acto Trintinara, cum casis et vice [mea] de cisterna
coniuncta cum ipse case, cum introitu et exitu et vice de
vie sue et platea cum strictolis et anditis, cum[...]talis et
stillicidia sua cum inferius et superius suos et cum omnia intus
ipsis iamdictis casis et cisterna et rebus abentibus omnibusque
ex eis pertinentibus. in e(a) videlicet ratione ud
amodo et semper sit in potestate mea et de meos eredes
at tenendum et laborandum et frudiandum et de ipso frudio
faciendum omnia quod voluerimus; similiter et de ipse
case et vice mea de iamdicta cisterna, absque omnes
contrarietates cuiquam hominibus. tantum si daturum vel venditurum
illut vel exinde abuerimus, no(n) abeamus licentiam
halicui illut vel exinde dare per quamvis modis, nisi prius scire
faciamus vos omnes supranominati germani et heredum
vestrorum per tertium constitutum usque dies triginta sex.
si volueritis vos et eredum vestrorum illos emere, detis exinde
michi vel ad eredum meorum quemammodum in illis diebus
iustum fuerint ad idoneis ominibus appretiatum, sin autem
post ipsa constituta potestatem abeam ego vel eredum
meorum illut vel exinde dare cui voluerimus, absque
con[trarietate vestra] vel eredum vestrorum aut cuiquam
ominibus. et si pro quacumque causa ego vel meos eredes
de ac terram Caputaquis [exierimus], tunc totis ipsis rebus
et casis cum cisterna at vestras et de vestris eredibus
redeant potestatem; et si in ac terra re[versi fuerimus] ad
abitandum, tunc totis ipsis rebus et casis cum vice mea
de iamdicta cisterna, qualis in illis diebus eos invene[rimus,
thin]gamus et abeamus illut in omni ordine et ratione
quemammodum superius declaratum est. et per convenientiam
[guadiam vobis] Petri et Grimoaldi pro vice vestra
et de iamdicto Pinnino germano vestro dedi et fideiussorem
vobis posui Petrus filius quondam Al[feri] et, si
107
sicut superius legitur illut vobis suprascripti germani et vestris
heredibus non adimplebero et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere vel [contradice]re presumsero, per ipsam
guadiam obligo me ego iamdicto Petro et meos eredes
componere vobis suprascripti germani Petri, Grimoaldi et
P[inn]ino vel ad vestros eredes quinquaginta auri solidos
constantinatos et qualiter superius dictum est adimplere. Et
taliter scripsi ego [Ma]raldum [cl]ericum et notarium qui
interfui. S.
+ Ego Romoald presbiter.
+ Ego Disidius subdiaconus.
Torna all'inizio