10
In nomine domini nostri. ihesu christi. Duodecimo anno. imperii
domini constantini sanctissimi imperatoris nostri. mense augustus. Septima
indictio: Ego mulier nomine Sikelgayta filia quoddam maorini et que fuit
uxor petri. et sum havitante in cibitate vaccarizza. Quisquis eternam beatitudine
a domino desiderat paries illicite. (sic) peragere debeat. que deo sunt
placita recogitare. quapropter intentam consideratione pensante Modo sanam
et leta sum in oc mundo decertantes. ad omnibus utilitatibus meis. et recogitantes
me ab amore dei omnipotentis misericordia et pro remedium et
salbationem anime mee meorumque parentum volo me offerire in ecclesia
beati petri apostoli qui dicitur. burgo que situm est. non longe a cibitate
vicari Set dum didicit addoctis hominibus ut mulier sine voluntate domini
mundualdi sui. res suas movilibus aut inmovilibus sine voluntate illorum
non possit aliquid dare vel iudicare nec alienare cuicumque secundum legem.
proinde pro qua ipsa lege mihi admonuit. talia adimplendi vel faciendi. ideo
fecit notitia ad benedicto crispo mundualdo meo. ut ad hoc offerendum licenziam
dare et legibus consentire et multum eos. obsecravi quod ut eum
obsecravi taliter ab ipso sum exaudita. Modo namque per eius largietate
me offero. in predicta ecclesia. beati. petri. apostoli. hubi nunc deo tuente.
domino leto venerabili abbati. regimen tenere bidetur. ibidem in eadem.
sancta ecclesia et ad sancto altario offero me et omnia causa mea. movile. et
stavile ubicumque vel undecumque mihi est. pertinentes. cum solo et pertinentiiis
suis. tam casis. quam et vineis. et territorie. et omnia possessio mea.
movile et stavile. Propterea. ego supranominata mulier. sikelgayta ante presentia
trisigio iudice et aliis testibus aut laycos. quam et sacerdotibus qui
hic subter conscripti sunt. ibique astante supradicto leto venerabili abbate
rectores eiusdem sancte ecclesie. hoc quod mihi pro timore. et amore dei.
congruum est. offerire in supradicta ecclesia. beati petri. pro meae redemtionis
animabus bone etenim mea voluntate per hanc quoque offertionis cartulam
offero omnia causa. movile. et stavile. omnia vero causa mea. offero ad
proprietatem. eiusdem sancte ecclesiae ibidem semper havendum. sine contradictione mea.
vel de meis heredibus. requisitionem. aut cuiuscumque homini
11
contradictione. Set semper rectores. eadem sancte ecclesie. illut abeat. ad suam
potestatem. et dominationem. sub tali vero titulum. ut dum viba fuero. resideat
in domo mea. sicut et alii offerti. post meum vero discessum. Totum et integrum.
eveniat in potestate. de ipso sacro sancto monasterio. vel de eius rectores.
Quod si ego vivente. aut post obitum meum. qualiscumque heredes
meos. per aliam rationem. illut de predicta ecclesia. tollere vel contraere
quesierit. et ipsos ab omnibus hominibus in supradicta ecclesia. non defensaverit.
et in aliquid causationem. seu molestationem. exinde committere presumserimus
tunc quinquaginta auri solidos. constantinianos. ego et meos.
heredes. in predicta ecclesia componere. obligamus. et ea quos prelegitur
perinvitis adimpleamus. per eadem guadia quod tivi superius nominati leto
venerabili. abbati dedit. unanimiter cum benedicto crispo mundualdo. atque
adbocatore. et mediatore tivi posuimus benedicto archipresbyter. et hanc
cartulam offertionis mee. omni tempore firmam. et stabilem. permaneat.
Quam te benedictus NOTARIUS. scribere rogavimus qui et interfuit. Actum.
in civitate. vaccarizza. feliciter.
+ signum crucis proprie manus trisigio iudice.
+ signum manus benedicti archipresbyter
|