|
152
+ In nomine domini nostri ihesu cristi dei eterni tricesimo septimo anno principatus domni
paldolfi gloriosi principis, et duodecimo anno principatus domni landolfi eius filii, mense magio
octaba indictione. Ideo qui nos, i sumus gariperto filius cuiusdam landoari comitis et landolfus
filius cuiusdam landoari, Declaramus nos, quia a plurimos annos predicto landoari comes
genitor et abius noster per cartulam emtum abet da (deest nomen) iudicem de cibitate
salernitana terra et aqua de ipso lirino, in quo modo molinum factum et edificatum abemus
quas predicto genitor et abius noster eodem molinum constructum abuit, qualiter ipsa nostra
scriptio continet. Modo bero, sicut nobis qui supra gariperti et landolfi aptum et congruum
est vona nostra bolumtate, tamen ego qui supra landolfo pro bice mea et pro parte et bice
londoari nepoti meo filio cuiusdam landoari germani mei, per hanc cartula donabimus vobis
iohanni comes palatio de predicta cibitate salernitana et filius cuiusdam lamberti comitis, hoc
est de ipsa terra . . . de ipse sorti et partem et pertinentiam nostram de iamdicto lirino; In
hoc ordine, ut licentiam et potestatem abeatis de ipse sorti nostre de predicta aqua clausurie ibidem
mictere et iamdicta aqua rebocare in ipso curso de ipsa arcatura nostra, qualiter vobis necessum
fuerit iusta ratione, et licentiam et potestatem abeatis sibe at latere de iamdicto nostro molino,
sibe de subter et super facere et edificare molinum iusta ratione, et abere ipsum vestre potestatis
absque contrarietate et lesitionem de predicto nostro molino, ut semper eodem molino
nostro bene et iusta ratione macenare possant, sicut de antea et usque modo ipse molino nostro
153
macenabit. sic tamen de ipsa aqua que babit ex . . . licentiam et potestatem abeatis ipsam
claudere in ipso curso, qui fuit betere de ipso lirino, et ubi bobis necessum fuerit iusta ratione
et rebucare ipsa aqua debeatis in ipsa arcaturia nostra, ubi ipsum molinum nostrum edificatum
abemus, et in medietatem de ipsa aqua faciatis et abeatis ipsum molinum vestre potestatis
absque impedimento et lesitionem de ipso molino nostro, ut bene et iusta ratione macenare possat,
ut dictum est; quia in tali ratione et ordine tibi ipsos donabimus cum bia sua ibidem intrandi
et exiendi at possessionem vestram et de vestris eredibus abendi, possidendi, faciendi exinde de
ipsa medietate, sicut diximus, sine lesitione de ipso molino nostro omnia quem vobis placuerit.
Unde de illut quod superius vobis donabimus, nobis nec uxori nostre, nec alii cuilibet exinde nullam
reserbabimus, ut dictum est. Et pro suprascripta donatione confirmandam, iustam lege nostra
langobardorum launegild suscepimus nos qui supra gariperto et landolfo a te qui supra iohanne
comes palatio; hoc est camisum unum in omni decisione; ea ratione, quatenus amodo et
semper vos qui supra iohannes comes palatio et vestris eredibus firmiter abeatis et possideatis
integra suprascripta nostra donatione que superius bobis donabimus, Et obligamus nos qui supra
gariperto et landolfo. tamen ego qui supra landolfo pro bice mea et pro parte et bice suprascripti
nepoti mei, nos et nostris eredibus vobis qui supra iohanni comes palatii et at vestris
eredibus integra suprascripta nostra donatione defendere et antestare semper a parte uxoribus
nostris et ab omnibus illis hominibus et partibus, cui vel ubi per nos aut per suprascripti genitori
nostri bobis ipsos tollere aut contrare boluerit; ab aliis bero hominibus et partibus vos bobis
ipsos defendere et antestare debeatis cum ista cartula et cum aliis vestris rationibus, quomodo
vel qualiter melius potueritis bicibus nostris, quia in tali tenore bobis ipsos donabimus. si
autem nos vel nostris eredibus hanc cartulam donationis de quibus continet, per qualecumque
ingenium disrumpere aut remobere quesierimus et non bobis compleberimus omnia, sicut superius
legitur, decem bizantinos solidos pena nos et nostris eredibus vobis et at vestris eredibus
componere obligamus, et omnia suprascripta vobis percompleamus, et hanc cartulam donationis
de qualiter continet, firma permaneat semper in iamdicta ratione et tenore que superius
continere bidetur, et taliter nos qui supra gariperto et landolfo, qualiter nobis congruum fui,
fecimus. et ita te aghenolfus notarius scribere rogabimus. Actum Capuaque.
+ ego adenolfus comes
+ ego landolfo
+ ego maio.
| |