Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.198 » Pag 255 - 255

1.198
255
255

255
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense iulius quintadecima indictione. memoratorium factum a me paparus filius ursi, eo quod
ante presentia petri iudici per bona combenientia guadia mihi dederunt ermengari filius erchemperti
et petrus nepotem eius filius iohanni et ipse sibi mediatores exierunt tali ordine,
ut diligenter absque colludio causarent cum cicerus filio guisoni, et amandulo filio sichelgardi,
et sichelprandus, et cicerus primicerium et maraldus filius papari de ipsa res cum castanietum
et quertietum et pomifera de locum casale, unde ipse ermengari cum ipso amandulo et sichelprandus
causabit. ideo, sicut diximus, diligenter absque omni colludio cum supradictis causarent
et per legem cum eis exinde finem facerent, et de quantum exinde adbincerint, tertiam
partem nobis et ad nostris heredibus illis et suis heredibus exinde dare per tale securitatem,
ut omni tempore nos et nostri heredibus cum vice de bia sua firmiter eos habere possamus,
faciendum inde ... et quantum expendium ...
sine colludio ... partem. quod si taliter omnia, ut superius dictum est, illi
et eorum heredes mihi et ad meis heredibus non adimpleberint, tunc per ipsa guadia obligaberunt
se suosque heredes ad componendum nobis et ad nostris heredibus decem solidos
constantinos, et omnia ut supra nobis complire. et hunc brebem scribsi ego richardus notarius
per indicationem ipsius iudici.
+ ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio