|
318
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense agustus quarta indictione. brebem
emissum a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti
testes, una mecum adesset romoaldus notarius adbocatorem ipsius ecclesie, coniunti sumus cum
falco et grimo clericus germani filii iohannis propter terra cum abellanietum, quod ipse genitor
eorum pastenabit, quod pars ipsius ecclesie abet in locum misciano rotense finibus, et
pro qua in ipso constitutum, que ipso brebem de ipsa pastenatione continet, non abuit illut
operatum, tunc inclitum illut remiserunt ad potestate predicte ecclesie; modo quidem bolumtarie
nostre per bona combenientia remisimus adque tradidimus eorum tota et inclita ipsa
terra cum ipso abellanietum per ec finis et mensuria: de una parte fine castanietum ipsius
ecclesie, sunt inde passi quinquaginta septem et pedes duos: a pars occidentis similiter fine
ipsius ecclesie, et inde sunt passi quadraginta pedes duos: de alia parte fine bia antiqua qui
discernit a rebus predicte ecclesie, sunt inde passi septuaginta unum, totum mensuratum ad
iusto passum omini. per ipse finis et mensurie inclitum illut eorum ad laborandum tradidimus;
unde pro taliter guadia nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsis tali ordine,
ut amodo et semper illis et alii germani illorum et eorum eredes predicta terra cum abellanietum
sue potestatis tenere et dominare, et per tempore totum illut arare et studiare, sicut
meruerit, et ubi meruerit, illut cludere, et annualiter illut colligere et secchare; et faciant nos
scire per tempore vel successores nostros, ut ibidem dirigere missum nostrum et tote ipse abellane
nobiscum dibidere in tertiam partem: missum predicte ecclesie tollad inde tertiam partem,
et illis due sortis; et dum ibidem steterit missum predicte ecclesie pro ipse abellane inter se
dibidendum, illis autem eum notrire secundum suam possibilitatem; et quale tempore illis et
ipsi germani sui vel illorum eredes illut tenere non boluerint, tunc inclitum ipso abellanietum
remittas ad potestate predicte ecclesie. et si aliquando tempore de illis vel illorum eredes de
ac terra salernitana exierit pro aliubi ad abitantum, aut si talem fecerint culpam unde legibus
in serbitium ceciderit, tunc inclitum ipso abellanietum rebertar ad potestate predicte ecclesie;
et si infra tres anni ic ad abitandum benerint, aut si de ipsa culpa liberati fuerint, tunc inclita
rebus ipsa ad eorum rebertas potestatem, ad abendum et tenendum illut in suprascripta
319
ratione. berumtamen, sicut diximus, quale tempore ipso abellanietum tenere non boluerint in
suprascripto ordine, tunc inclitum illut rebertas ad potestate predicte ecclesie. quod si etc.
Sequitur consueta formula: compensatio definita fuit per quinquaginta aureos solidos constantinianos.
et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ ego dauferi
+ ego petrus notarius me subscripsi.
| |