Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.521 » Pag 301 - 303

5.521
301
303

301
+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI IHESU CHRISTI
DEI ETERNI: SECUNDUS RICHARDUS DIVINA ORDINANTE CLEMENTIA CAPUANORUM PRINCEPS: PETITIONE DILECTORUM
SUORUM FIDELIUM FAVET:
+ NOS secundus Richardus proles bone memorie Iordani principis.
Notificari volumus omnibus filiis Sanctae et Catholicae aecclesiae. quoniam
Robbertus de medania Consanguineus noster. nec non Roggerius miles eius.
nostram exoraverit clementiam quatenus in monasterio dei et Beati Laurentii.
levite et martiris christi sito pene murum nostrae aversane urbis cui dominus
Guarinus venerabilis abbas prehest. Concederemus duas petias terre.
quas pro animabus parentum illorum ipsi in eodem monasterio dederunt.
Cumque talis petitio nobis ab eis facta fuisset. propter amorem omnipotentis
dei. et illorum nostrorum fidelium. per hoc videlicet principale scriptum.
in iam dicto monasterio. in perpetuum. Concedimus ac Confirmamus.
ipsas integras duas petias terrae que sunt in pertinentia matalonis. propae
aecclesiam. Sanctae dei genitricis virginisque Mariae. quae est constructa in
loco qui dicitur iugnanum. Quarum prima. est in loco ubi dicitur ad la
Sambuca et hos subscriptos habet fines. Ab uno latere quod est a parte meridie.
est finis terra iohannis bovi sicuti vadit recte mensurando
contra orientalem partem. sunt inde passi triginta et sex. et medium et ab
inde qualiter vadit contra septentrionem.est finis terra iohannis de sico. sunt
inde passi triginta: et deinde contra orientem iuxta eadem petia terre. sunt
inde passi triginta et quatuor. et abinde qualiter descendit paululum usque
ad terram petri de fusca. sunt passi sex et abinde vadit mensurando
contra orientem iuxta eadem terra. et terra martini dardani. et
finis aliam petiam terrae predicti petri de fusca. sunt inde passi sexaginta
et unum. et abinde sicuti vadit contra septentrionem sunt inde passi novem
minus pes medium. et abinde sicuti vadit directe mensurando contra
orientalem plagam. iuxta terram petri de fusca et fratris eius. usque ad terram
Sancti agnelli. sunt inde passi decem et novem et abinde sicuti vadit
302
contra septentrionem iuxta terram leonis notarii. sunt inde passi sexaginta
et quattuor minus pedem unum. et deinde sicuti vadit mensurando contra
orientem usque ad terram presbiteri petri betrani. est finis terra heredum
iohannis donatiurti. et terra heredum maraldi fulki sunt inde passi sexaginta
et octo et medium. Ab alio vero latere quod est a septentrione. est
finis aliquantulum terre arturi clerici: et finis via publica quae vadit ad
matalonem. sunt inde passi trecentos et sexaginta et quinque Ab uno capite
quod est ab oriente. est finis predictam terram presbiteri petri betrani.
et finis terra quam fuit petri notarii. et finis terra quam petrus de fusca
residet. et finis terra iohannis ferrarii. et finis terra iohannis befanii. et finis
terra aecclesiae sancti martini de matalone. sunt inde cum ipsa sepis mensurata.
passi Centum. triginta. Ab alio vero capite. quod est ab occidente: est
finis alia via publica. sunt inde passi centum viginti. Saecunda vero petia.
est ubi dicitur ad la spannella. habetque hos subscriptos fines. A latere quod
est ab oriente. est finis terra. filiorum dominici palumbi. et finis sanctae
mariae adgruttulae. est finis terra sancte crucis de saglano sunt inde passus
centum octoaginta et quattuor. Ab alio vero latere. est finis terra hominum
ecclesie sancti protomartiris stephani et sanctae agathes sanctae capuanae
sedis. sunt inde passi duocentum et quattour. Ab uno Capite quod est a
meridie. est finis via publica sunt inde passus quinquaginta et quinque. Ab
alio vero capite. est finis terra prephate Capuanae saedis. sunt inde passus
sexaginta. Prescripte due petie de terra per prescriptos fines. et mensuras.
mensurate ad passum landonis. seniori gastaldi. una cum omnibus inferioribus.
ac superioribus earum et cum viis in eis intrandi et exeundi et cum
omnibus pertinentiis illarum qualiter ipsi prenominati Robbertus de mediana
scilicet et Rogerius illas. in fevo a nobis tenuerunt. Nos prenotatus Secundus
Richardus Capuanus princeps in iam phato monasterio Sancti Laurentii per
hoc principale scriptum in perpetuum. Concedimus. ac Confirmamus ad
possessionem. et potestatem predicti monasterii e iam nominati domini
Guarini venerabilis abbati eiusque successorum faciendi exinde utilitate ipsius
monasterii. Remota omni inquietudine. Contrarietate nostra. nostrorumque
successorum. et illorum Robberti de medania et Roggerii. et successorum
illorum aliorumque omnium mortalium persona. Quod si quis huius nostrae
concessionis et confirmationis paginam Contemptor. aut Violator in
303
aliquo aessae presumpserit. Quinquaginta libras auri purissimi persolvat.
Medietatem in predicto monasterio sancti laurentii. et medietatem nostro
sacro palatio. Solutaque pena. hoc principale scriptum cum sua continentia.
firmum. munitum. atque inviolabile maneat in perpetuum. Et ut hoc firmius
credatur et diligentius ab omnibus observetur. Manu propria illud
corroboravimus. et nostri Sigilli inpressione iussimus insigniri.
+ Ego Rothbertus de medania me subscripsi.
+ Rogerius filius Richardi me subscripsi.
Ex Iussione prephate serenissime potestatis Scripsi EGO QUIRIACUS
PALATINUS IUDEX In anno dominice Incarnationis. millesimo. Centesimo
Quinto. et vicesimo sexto anno principatus prephati domini Secundi Richardi
gloriosi principis capue. Datum Capua Mense Octobri per Indictionem
Quartadecimam.
Torna all'inizio