|
187
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quarto anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario
quinta decima indictione. Ego Nucerinus filius Mirandi de
Nuceria vona mea voluntate, presentem suprascripti genitori meo,
pro amore omnipotenti Deo et salbationis anime mee offero in monasterio
Sancte Trinitatis, qui situm est in locum Mitiliano Salernitane
finibus, ubi domno Leo veneravilem abbatem ibidem
preest, una pecia de terra mea cum aliquante quertie quod aveo
in finibus Nucerie a subtus Angre ubi Plubpitu dicitur, qui est per
ec finis et mensuris iusto passu ominis mensuratis: a parte sebtemtrionis
passus triginta sebtem; a parte occidentis passus
centum octo; a parte meridiei fine Sancti Salbatoris ubi ipsa ecclesia
sita est sicut inde medio limite dixernit, inde passus quadraginta;
a parte orientis passus nonaginta octo. inclitum illut
sicut suprascriptum est per iamdictis finis et mensuris ut superius
188
legitur in partibus ipsius monasterii offeruit cum omnibus que intra
eam sunt cuntisque earum pertinentiis et cum vice de vie sue,
ut semper sit in partibus ipsius monasterii eiusque rectores faciendum
quod voluerit. et per comvenientia, presentem suprascripti
genitori meo, pro partibus ipsius monasterii guadiam dedit Maraldus
clericus et monachus eidem monasterii et ipse Maraldus
ipsa guadia suscepit una cum atvocatorem ipsius monasterii per
iussionem ipsius domni abbati et fidemiussores ei posuit pro partibus
ipsius monasterii Petrus consobrino fratre suo filio quondam
Machenolfi; et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus
semper defendere in partibus ipsius monasterii inclita suprascripta
nostra tradictione cum vice de vie sue ab omnibus ominibus
omnique partibus, et quando partibus ipsius monasterii per
seipsis illut defendere voluerit potestatem illut aveant modis illut
defendere qualiter voluerit cum omnibus moniminibus et rationibus
quas inde ostendere voluerit. et si sicut superius scriptum est semper
taliter in partibus ipsius monasterii non adimpleverimus et de
omnibus suprascriptis quicquam removere aut contradicere presumserimus
per quemlivet modum, per ipsam guadiam obligo
me et meis eredibus componere in partibus ipsius monasterii
et cui ec cartula in manum paruerit quinquaginta auri solidos
constantinatos; et oc factum est ante Petrum iudicem, ut semper
oc quod suprascriptum est in partibus ipsius monasterii firmum
et stavilem permaneat. Quam te Petrus protonotarius scrivere rogavimus.
Actum Nucerie. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |