Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.576 » Pag 58 - 58

4.576
58
58

58
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense magius, tertia indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie
sancti maximi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia, una mecum adesset
petrus comes qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, tradidimus iohanni
liber omo filio alphani de terra pertinentem ipsius ecclesie de intus hanc salernitanam cibitatem
in ipso plaiu a super ipsa ecclesia, per ec finis et mensuria: a pars orientis fine ipsius
ecclesie, inde sunt longitudo pedes unum: a pars meridie similiter fine ipsius ecclesie,
inde sunt per latitudo pedes decem et summisse: a pars occidentis similiter fine
ipsius ecclesie, inde sunt pedes alii biginti unum: de super pars similiter fine ipsius ecclesie,
inde sunt pedes decem et summisse, totum mensuratum ad iusta manum omini;
ec vero supradicta terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit,
totum et inclitum illut ei tradidimus in tali ordine, ut amodo et usque biginti nobem anni
completi licead ille et suos eredes supradicta nostra tradictione sue potestatis tenere et
dominare, et fobeas et omnis sua utilitate ibidem facere, et casa ibidem edificare, et ibidem
residere et abitare. ad completi ipsi biginti nobem anni licead ille et suos eredes
inde exire cum omnis sua causa et exinde exfigere media ipsa casa, et tollerent inde medietatem
ipsa lingnamina, et portare illut ubi boluerint sine cuiuslibet contrarietate vel
requisitione, et inclita ipsa terra cum media ipsa casa remittere ad potestate predicte ecclesie,
et per omnis annum usque ipso constitutum de ascensionis domini pro seditu de
ipsa terra stetit exinde a pars ipsius ecclesie dare de oleum candelas mediocre, et quando
discurserit labina circa illut quod superius ei tradidimus, tale edificium ibidem faciad,
ut sic emad ipsa labina, ut nullam damnietatem fiad facta in muro de casis, que ibidem
a subtus sunt, quas in sclimbo edificate sunt, damnum in ipsis parietibus non fiad factum
per ipsa labina; quod et per bona combenientia guadia nobis ipse iohannes dedi et mediatorem
nobis posuit seipsum; et per ipsa guadia etc. Statuta multa decem auri solidorum
constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ Ego petrus notarius me subscripsi
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio